APPROBATIO
THEOLOGICA
Ex Clementissima voluntate Reverendissimi, ac Celsissimi S.R.I. Principis & Episcopi Exemptæ Ecclesiæ Cathedralis Passaviensis, Domini D. JOSEPH DOMINCI, ex Comitibus de Lamberg &c. Domini Domini Clementissimi, legi Officia Pietatis Christianæ ergà Deum & Sanctos, & quia omnia Orthodoxæ fidei, Christianæ Pietati, & bonis moribus convenientissima reperi, imò omnia ad vitam Christianè instituendam, ad vitia eradicanda & virtutes implantandas, ad beatam mortem obeundam, & beatitudinem æternam assequendam aptissima, utilissima, & efficacissima inveni, ideo ob eximiam horum Christianæ Pietatis Officiorum præstantiam, & Principalem ac Episcopalem Reverendissimi ac Clementissimi Authoris Celsitudinem, publica luce & typô dignissima, & ad salutem Christi Fidelium summe proficua & conducentia judico in nostro Conventu Passaviensi, die 2, Februarii, Annô 1734
P. Kilianus Kazenberger, Or-
dinis Fratrum Minorum S.
Francisci Recollectorum Ex-
provincialis, & Sacro-Sanc-
tæ Theologiæ Lector Jubila-
tus & Sacrorum Cononum
Actualis mpp.
APPROBATIO
CONSILII ECCLESIASTICI
Legi Officia Pietatis Christianæ ergà Deum & Sanctos, quae quia Orthodoxæ fidei omninò conformia, sacris quoque, profanísque manibus quot diebus sedulô tritu dignissima sunt, censeo prælo publico utilissimè commendanda, Passavii, 15. Februarii 1734.
Joannes Jacobus Felix Ritter,
Consil. Ecclesiasticus mpp.
Imprimatur.
Sign. Passavii ex Consilio Ecclesiastico
15. Februarii 1734.
Joannes Christophorus Ludovicus Comes a Khienburg
Joan. Georg. Wolff. Mayer, Consil. Eccles. ac Official. Not.