Muniens te Signô Sanctæ Crucis, dic:

In Nomine Patris, † & Filii, † & Spirtus † Sancti; deinde junctis manibus ante pectus dic: Amem.

Benedicta sit Sancta & Individua Trinitas, nunc & semper, & per infinita sæculorum sæcula.

Pater, Ave, Credo, Confiteor.

Examen conscientiæ

Gratiarum actio.

O Infinita Bonitas! Tibi ex intimo Corde gratias ago pro omnibus beneficiis tuis, quæ mihi indigno hodie & totâ Vitâ meâ tam liberaliter contulisti; sit Tibi Laus & gloria, â me, & ab Electis tuis in cœlo, & in Terra, & ab omni Creatura in sæculorum sæcula.

Petitio Luminis.

O Sapientia æterna! in multis offendimus omnes,  sed delicta quis intelligit? Tu, O Lux vera! Illuminia tenebras meas, ut videam, & sciam, quid desit mihi. Tu nôti omnia abscondita cordis mei, & omnes gressus meos consideras; Da ergo, ut quidquid hodie contra Te cogitando, loquendo, vel operando deliqui, id plene recogitem tibi in amaritudine animæ meæ.

Discussio Conscientiæ

O Scutator Cordium & Regnum DEUS! infelix ego, peccavi hodie in Cœlum & coram Te, qui prævidisti omnes vias meas, & intellexisti cogitationes meas de longe? Quid faciam tibi, O Custos hominum! Heu me Domine! Peccavi & delicta mea â Te non sunt abscondita, sed & me ipsum dijudico; En reprehendit me Cor meum, in his maxime pecatis: Hic Examina Conscientiam Tuam.

Petitio Veniæ

Pater Misericordiarum! Qui non lætaris in perditione peccatorum, respice me secundum multitudinem miserationum tuarum. Ego omnes offensas hujus diei, & totius vitæ meæ depono in abyssum æternæ Charitatis Tuæ, quâ dilexisti me. Doleo ex intimo corde meo, me tam ingratum fuisse tot beneficiis tuis, & toties Te Deum meum, & Summum Bonum offendisse. Precor per mortem & amorem Filii tui JESU Christi, parce misero, & dimitte mihi clementissime, quidquid hodie, vel unquam in Te, proximum & meipsum peccavi.

Propositum Emendationis.

O Potentissime DEUS! sinê cujus Numine nihil est in homine,  coram te & omni Curia Cœlesti propono firmiter, exactiùs mandatis tuis obtemperare, mores corrigere, peccata simul, & peccandi occcasiones devitare. Verùm hæc ego quidem volo, sed finê Te non valeo. Tu ergo, qui das velle, adde etiam posse, & perficere. Da quod jubes, & jube quod vis, ut sobrie, juste, & pie vivam in hoc sæculo, & in æternum te amem, & laudem cum Sanctis tuis in futuro, Amen.

Actus Contritionis

Ex Concilio Romano Novissimo.

Deus meus, & Dominus meus! cùm sis Summum & infinitum, & perfectissimum Bonum, Te amo super omnia, & ideo me pœnitet, & ex toto corde doleo, quod te toties offenderim peccatîs meîs, abominor ea omnia, & detestor super omnia mala, maximâ cum displicentiâ, rogo humiliter veniam cum firmo proposito adjuvante Divinâ tuâ gratia imposterum Te non ampliùs offendi.

Litaniæ Lauretanæ

De B. V. Maria.

Kyrie Eleison, Christe Eleison,

Kyrie Eleison.

Christe audi nos,

Christe exaudi nos,

Pater de Cœlis Deus! miserere nobis.

Fili Redemptor mundi DEUS! Miserere nobis.

Spiritus Sancte DEUS! meserere nobis.

Sancta Trinitas unus DEUS! miserere nobis.

Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.

Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis.

Mater Christi, ora pro nobis.

Mater Divinæ Gratiæ, ora pro nobis.

Mater purissima, ora pro nobis.

Mater castissime, ora pro nobis.

Mater inviolata, ora pro nobis.

Mater inviolata, ora pro nobis.

Mater intemerata, ora pro nobis.

Mater amabilis, ora pro nobis.

Mater admirabilis, ora pro nobis.

Mater Creatoris, ora pro nobis.

Mater Salvatoris, ora pro nobis.

Virgo prudentissima, ora pro nobis.

Virgo veneranda, ora pro nobis.

Virgo prædicanda, ora pro nobis.

Virgo potens, ora pro nobis.

Virgo clemens, ora pro nobis.

Virgo fidelis, ora pro nobis.

Speculum Justitiæ, ora pro nobis.

Sedes Sapientiæ, ora pro nobis.

Causa nostræ lætitiæ, ora pro nobis.

Vas Spirituale, ora pro nobis.

Vas honorabile, ora pro nobis.

Vas insigne devotionis, ora pro nobis.

Rosa mystica, ora pro nobis.

Turris Davidica, ora pro nobis.

Turris eburnea, ora pro nobis.

Domus aurea, ora pro nobis.

Fœderis arca, ora pro nobis.

Janua Cœli, ora pro nobis.

Stella matutina, ora pro nobis.

Salus infirmorum, ora pro nobis.

Refugium peccatorum, ora pro nobis.

Cosolatrix afflictorum, ora pro nobis.

Auxilium Christianorum, ora pro nobis.

Regina Angelorum, ora pro nobis.

Regina Partriarcharum, ora pro nobis.

Regina Prophetarum, ora pro nobis.

Regina Apostolorum, ora pro nobis.

Regina Martyrum, ora pro nobis.

Regina Confessorum, ora pro nobis.

Regina Virginum, ora pro nobis.

Regina Sanctorum Omnium, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe audi nos,

Christe exaudi nos.

Antiphona.

Sub tuum præsidium confugimus Sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed â periculis cunctis libera nos semper Virgo gloriosa, & benedicta, Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos recommenda, tuo Filio nos repræsenta.

. Ora pro nobis Sancta Dei Genitrix.

. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

. Domine exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad Te veniat.

Oremus.

Gratiam Tua, quæsumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui Angelô nuntiante Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per passionem Ejus & Crucem ad Resurrectionis gloriam perducamur. Per Eudem Christum Dominum nostrum, Amen.

. Ora pro nobis Beatissime Joseph.

. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Sanctissimæ Genitricis Tuæ Sponsi, quæsumus Domine, meritis adjuvemur, ut quod possibilitas nostra non obtinet, Ejus nobis intercessione donetur, qui vivis, & regnas cum Deo Patre in unitate Spiritûs Sancti Deus, per omnia Sæcula sæculorum, Amem.

Testamentum

Christiani Hominis

quotidie vesperi faciendum.

In Nomine Sanctissimæ Trinitatis, Patris, † & Filii, † & Spiritûs S. † Amen. Ego N. Animiman meam trado & commendo Deo meo; Corpus autem Terræ, Vermibus & Coruptioni. Libens desero omnes hujus vitæ illecebras, quæ nihil sunt, nisì Vanitas Venitatum, & omnia Vanitas.

Detestor omnia peccata mea, quia displicent Deo, Infinito bono, quem amo super omnia, & ex amore Dei animitùs ignosco omnibus inimicis, meis.

Credo in Deum, Unum in Essentia, & Trinum in Personis, Patrem, Filum, & Spiritum Sanctum, qui est Creator, Redemptor, & Sactificator, meus, infinite potens, sapiens, & Bonus; Credo firmiter etiam quidquid credendum Santa Mater Ecclesia Catholica proponit.

Spero â Divina Bonitate Remissionem paccatorum, gratiam pie vivendi, & moriendi, & vitam æternam.

Amo Dum ex toto corde, ex tota anima, & ex omnibus viribus meis, quia meus Deus est, & omne Bonum.

Subjicio me penitus, & perfecte omni illi, quidquid de me Sanctissima & semper adoranda Dei Voluntas disposuerit. Paratus sum facere & pati, vivere, & mori, uti placitum est ante Te, mi DEUS! fiat Voluntas Tua sicut in Cælo, & in Terra.

Commendo Corpus & Animam meam Patrocinio gloriosissimæ Virginis Mariæ, ac Matris meæ dulcissimæ, S. Arch-Angeli Michaëlis, S. Angeli mei Custodis, S. Josephi, & omnum Sanctorum, quos demississime Obtestor, ut mihi adesse velint, nunc & in hora mortis meæ.

Ultima Verba mea erunt JESUS, MARIA, JOSEPH, in horum amplexu vivere & mori volo, & si Sancta hæc nomina tunc mea lingua non posset eloqui, eloquetur illa Cor meum, & si usu Rationis in hora mortis destituar, jam enuntio pro tunc, omni possibili reverentia, devotione, & charitate: JESUS, MARIA, JOSEPH.

DEINDE

Adora Venerabile Eucharistiæ Sacramentum juxta modum â S. Aloysio Gonzaga observatum, qui se quieta daturus, ter dictâ Salutatione Angelicâ, se Cordi, & protectionis Virgines Dei Matris commendabat; Tum versùs illam Ecclesiæ partem, ubi Repositum erat Venerabile, profundissimâ genuflexione illud adorabat, petens â Corde JESU, ut sicut illud toti Ecclesiæ & iis præsertim, â quibus tenere amatur, invigilat, ita se quoque ab insidiis hostium animæ suæ protegeret; Tum protestabatur velle se in hoc Corde quiescere, dicens:

In pace, in idipsum (hoc est, in Te Summo Bono) dormiam, & Requiescam.

Commendatio

Proprii cordis, in cor JESU

Ante Nocturnam quietem.

O Dulcissimum Cor JESU Salvatoris mei! Tu es Suavissima Requies omnium Te amantium, Tibi hâc nocte commendo Cor meum, animam meam, & corpus meum, ut ea ab omni peccato custodias. O Amantissimum Cor mei Salvatoris! Te humillime rogo, ut quia ipse Deum amare, & laudare quiescens, & dormiens non potero, Tu meô loco id facias, & quoties Cor meum hâc nocte movebitur, toties non semel, sed centies millies Sanctissimam Trinitatem pro me ames, glorifices, laudes, ac benedicas in sæcula Sæculorum, Amen.

Hymnus

Ad

  1. Vulnera Christi.

O JESU mei Vulnera!

Vos estis mea gaudia,

Vos mea desideria,

Spes mea, & fiducia.

. Omnis Terra adoret Te, & psallat Tibi.

. Psalmum dicat Sacris Vulneribus tuis Domine.

Oratio

  1. Francisci xaverii.

Domine JESU Christe Deus Cordis mei! Per quinque illa Vulnera, quæ Tibi in Cruce noster amor inflixit, tuis famulis subveni, quos pretiosô Sanguine redemisti, qui vivis & regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritûs Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum, Amen.

Sancta Maria, & omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dominum, ut nos mereamur ab Eo adjuvari & salvari, qui vivit & regnat in sæcula sæculorum, Amen.

Princeps Gloriosissme Michaël Arch-Angele! Esto memor nostri hic & ubique semper precare pro nobis Filium DEI.

Angele Dei, qui Custos es mei, me tibi commissum pietate superna, hâc nocte illumina, custodi, rege, & guberna.

JESUS, MARIA, JOSEPH, in vestras manus commendo Corpus, & Animam meam.

Postea dic Psalmum De Profundis, pro Fidelibus Defunctis, Eundemque sequenti modô explicatum ora etiam pro te ipso.

Psalmus 129.

De profundis clamavi ad Te Domine, Domine exaudi Vocem meam.

Confiteor Deus meus, quod me posueris in status sublimi, circumdato misericordiis, tuis; at ego infelix præcipitavi me in profundum voluntatis inimicorum meorum, in profundum infirmitatis ac cæcitatis, in profundum vitiorum â Te separantium, & sepelvi me in profundo catenarum, quæ tenent & humiliant animam meam, ut Lumen Cæli non videam, nec sentiam Tua Divina dona & lumina projectus in profunditates distantiarum, â Te longissime separantium. Tu vero me vides, & mandas, ne desperem. Propterea Altissime & Misericordissime Deus! ex omnibus istis profunditatibus, in quibus jaceo captivus in tenebris, languens, consumptus, & miserabilis, ad Te levo Spem meam, & mœstos oculos meos; ac licet non merear aspici, nec audiri, Tu tamen ne omittas conjicere in me pios oculos tuos, & audire miserabiles voces, quas ad Te emittunt meæ miseriæ.

Fiant aures Tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.

Noli Domine obdurare pias aures ei, qui ad paternas voces tuas semper surdum se præbuit; sed ille amor, quô mandâsti, ut Te audirem, nunc eas asperiat ei, qui nunc implorat auxilium tuum. Quia, si cum misericordia tua me audias ac sanes ego mi bone Pastor, audiam vocem tuam, & ereptus ex his profundis, sequar vocationem tuam, & faciam, quidquid mandaveris.

Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit?

Si tu Domine proderes gravitatem peccatorum meorum & in justa, & rigorosa bilance appendas, quod illis merui, quam Spem possum habere? quas habeo faculatates ad satisfaciendum Tuæ Majestati pro debitis, quæ per meas culpas contraxi, si tu non temperes erga me rigorem Justitiæ tuæ? quod medium habeo salutis, & ad quem levabo oculos meos? sine dubio peribo quia â Te solo, quem offendi, possum sperare remedium.

Quia apud Te propitiatio est;

Quia Remissio peccatorum, misericordia, & pietas est in manu tua, nec voluisti, ut ab alia haberem remedium, quam ab ea, quæ potest punire; quia quidquid est extra Te, juste insurgit contra me, & omnia me condemnant. Habeo contra me peccata mea, ingratitudines meas, omnes creaturas tuas, quibus male sum usus, & ê quibus non profeci, Legem tuam, quam sum transgressus, Inimicum, cui parui, & quidquid extra est, merito contra me est; & sic omnia contra me colmant, quia sum omnibus abusus ad Tuam injuriam. Ego Ego ipse sum maximus omnium, quos habeo, inimicorum, & conscientia me certissimus testis est meorum malorum. Ubi ergo extra Te Domine inveniam misericordiam? in Te solo invenitur pietas, quæ omnia sustinet; misericordia, quæ omnia condonat. Si Tu mihi hoc petus paternum clauseris, quid mê fiet? Ubi quæram Remedium?

Et propter Legem tuam sustinui Te Domine.

Sed Tu mihi præcepisti, ne unquam desperem, & ut, si quando me videro in periculo, Te invocem, ad Te convertar, qui me es recepturus, & ordinâsti, ut Justitia tua parcat peccatori pœnitenti, & ne quidquam desit mihi, aliam Legem amplissimam fecisti, & jubes, ut misericordia tua semper & omni horâ peccatori pœnitenti ignoscat. Ergo â Te, ad has Leges provoco, & cum his legibus, de quibus sum certissimus, quod eas nunquam sis abrogaturus, venio obligatus ad omnes pœnas, sperando â Te omnem miserationem, quæ mihi est necessaria.

Sustinuit Anima mea in Verbo Ejus, speravit Anima mea in Domino.

Tu Domine, non es talis, ut verba tua non serves; non vocas, ut occidas, sed ut vitam des; non offers misericordiam Tuam, ut eam neges ad Te Redeuntibus, sed ut eos recipias omni cum benevolentia. In hoc Verbo tuo sperat Anima mea, hoc est, quod quærit hæc errans ovicula.

A Custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

Sicuti enim, qui noctu stant in excubiis, suspirant, & exspectant magno cum desiderio, dum veniat aurora, ut quiescere possint â labore noctis, & gaudeant Luce diei usque ad noctem; ita, & multo magis Anima mea sustentatur spe, quam habet in Te; Quia dum circumdant me tenebræ meorum peccatorum, & pericula tentationum, sum certus & securus, quod solâ præsentiâ tuâ possis Sublevare meam dejectionem, & infirmitatem; hinc mediante Luce tuâ sperat videre Te, mediante Virtute tuâ sperat confirmari in Te, mediante misericordia tuâ sperat resistere difficultatibus, & mediante gratia tuâ referre Victoriam; si enim Tu visitaveris pauperem hanc animam, fugient omnes inimici mei, & evanescent mea peccata, dabisque mihi tuam Virtutem ad resistendum & perdurandum in nocte tribulationis, ac tentationis, cùm permiseris eam reverti.

Quia apud Dominum misericordia, & copiosa apud Eum Redemptio, & Ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.

Tui sunt Thesauri misericordiæ, & in eis largiendis non es parcus; nam, ubi decrevisti eos aperire, ut medearis meis malis, quid intermisti pro mea salute? Liberalissime tribuisti mihi, quidquid habes, & promisisti, quidquid possum optare, & copiossime succurristi necessitatibus meis, quas melius novisti, quam ego; ex omni parte circumdedisti me bonitate tuâ, suscepisti in Te mala mea, pertulisti pœnas, quas ego debui, profudisti totum Sanguinem tuum, dedisti vitam, donâsti merita tua, vicisti meos inimicos, aperuisti Regnum Cælorum, hæredem fecisti me omnium Bonorum Cœlestium. Ergo Redemptor mi! non pereat in me tam larga, & copiosa Reddemptio per infelices tentationes animæ, & miserabiles lapsus infirmitatis meæ; sed conforta me virtute tuâ, protege me misericordiâ tuâ, ut semper Te amem, fideliter resistem inimicis, qui cupiunt me separare â Te, & omnibus malis, quæ displicent Tibi, & multo melius novisti quam ego; Tanquam copiosissimus Redemptor purifica illa, ut, cùm erunt Restaurata per Te Unice Restaurator meus, Tu vivas in me, & ego in Te, & faciam, quidquid tibi placuerit, & Tu in creatura tua glorificeris.

O Regina Angelorum, Domina nostra, & administratrix omnium bonorum Dei, sis Advocata mea in tentationibus, refræna furorem inimicorum, & corrobora debilitatem meam, ut Te juvante, fugiant â me omnes contrariæ potestates, & ego glorificem Sanctum Nomen Tuum.

O Cœli Cives, Gloriosi Triumphatores, qui transiistis per nostra pericula, & jam estis in tuto, juvate hunc pauperculum, qui adhuc laborat in tentationum procellis, ut adjutus â vobis, etiam socius fiam Vestræ Victoriæ, Amen.

Exercitium Somni

Spiritualis.

Venerabilis Antistes & Vir Apostolici Spiritûs S. Franciscus de Sales Episcopus Genevensis, cùm adhuc Juvenis esset, Exercitium quoddam Somni, sive Quietis Spiritualis sibi præscripsit, quod præcipuarum Virtutum actus complectitur, & est ejusmodi: Electô huic S. Quieti & mystico somno opportunô tempore, Tibi

Primò: In memoriam revocabis Pios motus, desideria, sensus devotionis, animi decreta, inspirationes, & lumina, quæ tibi unquàm â DEO immissa sunt; morbos item, infirmitates, & adversitates, ex quibus profecisti, & bona proposita, quotquot olim fecisti, renovabis.

Secundò: Quiesces in consideratione Vanitatis, honorum, dignitatum, & voluptatum hujus mundi eásque rejicies, & abominaberis.

Tertió: Quiesces in consideratione turpitudinis & miseriæ Pecati, malorum, quæ secum affert, pœnarum, quibus hominem reddit obnoxium, bonorum, quibus animam privat; illúdque; propter hoc detestaberis, & maximè, quia displicet Deo.

Quartò: Dormitabis suaviter in cogitatione excellentiæ Virtutis, quæ adeò pulchra & nobilis est ut hominem mutet in Angelum, & Deo similem faciat; eam quàm serio amplecti propones, eligendo media ad ejus assecutionem proportionata.

Quintò: Ponderabis Rigorem Divinæ Justitiæ, & terribilitatem abussi Judiciorum Dei, Téque ad Virtutem exitabis ex attenta mortis, & sequentis Judicii consideratione, sic tecum disserendo: En! Morior, quid proderunt mihi divitiæ, quid carnis illecebræ, quid culmen dignitatis? Transierunt omnia secut umbra, & jam mihi reddenda est de omnibus exactissime Ratio.

Sextò: Infinitam Dei Sapientiam & Bonitatem admiraberis, qui tot tibi media, & instrumenta ad salutem providit per Filii sui Incarnationem, Sacramentorum institutionem, B. Virginis & Sanctorum Exempla, & alia multa ejusdem generis.

Septimò: Tandem in Amore solius Dei, elicitis ferventissimîs ejus actibus Requiesces.

Omnia ad majorem Dei

Gloriam, & Animarum

Salutem,

Ut

LaVDetVr â nobis IesVs

ChrIstVs saLVator noster

In æternVM.


Retro | Procede
| INDEX GENERALIS |