Memento Homo, quia pulvis es, & in pulverem Reverteris, inclamat auribus nostis Sancta Mater Ecclesia in feria quarta Cinerum, quia Fides Divina, Ratio naturalis, & Experientia quotidiana nos docent, quod simis certo morituri; siquidem cæca, inurbana, & inexorabilis Mors non parcit Summis Pontificibus, nec Imperatoribus, nec regibus, nulli sexui nulli ætati, nulli conditioni hominum; & quod pejus est, mors nulli prius prædicit suum adventum, sed venit sicut fur innocte, quando minime cogitaus nos morituros; sed econtra firmissime speramus nos adhuc victuros per multos annos; ideo Christus Salvator noster nos adonet Luc. 12. vers. 40. decens: Vos estote parati, quia, quâ horâ non putatis, filius Hominis veniet. Et Marci 13. v. 35. Vigilate ergo, ne, cùm venerit repente, inveniat vos dormientes; Quod autem Vobis dico, Omnibus dico: Vigilate.
Dispostio Ad
Mortem
Hæc dicit Doinus: Dispone domui tuæ, quia morieris Tu, & non vives. Isaiæ 38. vers. 2. Optima autem disponsitio ad mortem, est Pia Vita; quia justa commune Proverbium: Qualis vita, finis ita. Quare cum Statutum sit hominibus semel mori, post hoc autem judicium. ad Hebr. 9. Vers. 27. Diem vero, & horam mortis nostræ non sciamus, ideo nos sollicite ad piam mortem præparae oportet. Solet tamen Dominus vitæ & mortis, nimirum Deus, ante mortem ordinarie præmittere Mortis Nuntium, hoc est, infirmitatem aliquam, per quam nobis insinuat adventum suum, & pulsad ad Ostium Cordis nostri, sicuti ait S. Gregorius Papa Homil. 13. in Evangelia ita loquens: Venit quippe Dominus, cùm ad judicium properat; pulsat vero, cùm juam per ægritudinis molestias esse mortem Vicinam designat, cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus; Aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, & videre Eum, quem contempsisse se meminit, Judicem formidat. Qui autem de sua spe & operatione securus est, pulsanti confestim aperit; Quia lætus judicem sustinet, & cùm tempus propinquæ mortis advenerit, de gloria Retributionis hilare scit.
Itaque si in infirmitatem incidas, eam de manu Dei gratanter accipe, te totum in voluntatem Divinam resigna, qua ipse est Dominus vitæ & mortis, teque ad beatam mortem sollicite dispone per dolorosam Confessionem, per devota Sumptionem Viatici, per confectionem legitimi Testamenti, & per Susceptionem Extremæ Unctionis; Nec Hæc facere differas de die in diem, ne mors te imparatum præveniat, quia veniens veniet, & non tardabit, U& tunc tempus non erit amplius in æternum.
Instante Morte.
Hoc est, infravescente Infirmitate, Sæpiùs elice actus Fidei, Spes, Charitatis, Contritonis perfectæ, Resignatonis in Divinam Voluntatem, & Orationis, quamvis hæc omnibus conjucta esse debeat; & ut hos actus in agone facilius elicere possis, exerceas illos prius sæpius in vita, ut facilitatem & habitum eos eliciendi acquiras.
Sæpiùs te asperge Aquâ benedictâ, dicendo: Dominus noster JESUS Christus per virtute hujus Aquæ me ab omnibus peccatis emundet & ablulat, & contra omnes Dæmonis infidias potenter defendat, in Nomine Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Amen.
Sæpiùs amplectere, & osculare Christi Crucifixi Effigiem, & Ejus quinque Sacratissima Vulnera, dicendo: Domine JESU Christe, Deus cordis mei! Per qunque Tua Vulnera, quæ tibi in Cruce noster amor inflixit, mihi in hora motis meæ subveni, quem pretiosô tuô Sanguine redemisti.
Sæpiùs devote pronuntia Sanctissima Nomina: JESUS, MARIA, JOSEPH, tum ad lucrandas Indulgentias, concessas â Benedicto XIII. Tum ad abigendos Dæmones, tum ad Tentationes superandas dicendo: JESUS, MARIA, JOSEPH, Vobis do Cor cum Anima mea.
Cereum Benedictum, quem in morte intua Manu accensum gestabis, sæpius ante mortem in manus tuas accipe, dicendo: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum Verbum tuum in pace, alluminia Domine oculos meos, ut numquam obdormiam in morte, seb te vieam in Patria.
Tentationes in
Morte Occurantes.
Si tenteris â diabolo contra Fidem, ne disputes cum eo, sed dic simpliciter: Ego credo, quod credit Sancta Mater Ecclesia Catholica Romana, & ob illud motivum ob quod illa credit, & secut illa vult, ut cradam.
Si tenteris contra Spem, coginta, quod Deus sit infinte Bonus, misericors & benignus; hinc filiali fiducia in Eum spera, etsi sis peccator aximus, quia Deus etiam peccqatoribus maximis suam gratiam usque ad mortem dare promisit; Deus nascens se tibi dedit in Socium, convescens in edulium, & oriens in pretium, Ergo etiam regnans se tibi dabit in præmium.
Si tenteris per Superbiam, recognita illud: Nescit homo, utrùm amore, an odiô dignus sit, sed omnia in futurm servantur incerta. Eccclesiastis 9. v. 2.
Si tenteris per Impatientiam, cogita: Tempus breve est, Momentaneum est quod cruciat hic in Terra; Æternum, quod delectat ibi in Patria; Non sunt condignæ Passiones hujus Temporis ad furturam gloriam, quæ revelabitur in nobis. Ad Rom. 8. vers. 18. Modica Passio, Gloria Infinia.
Si ob Fragilitatem tuam, aut malitiam, in aliquod fidei dubium, aut in aliud peccatumin agone incideres, hoc statim cum dolore confitearis, si possis; ubi vero non potes confiteri, staim elice Contritionem perfectam de ipso, cum voto Confessionis & proposito Emendationis, & esto consolatus, quia Contrito perfecta in defectu Sacramenti Pœnitentiæ etiam te extra illud justificat, & sic nihilominus certo salvaberis.
Moriens qui facere
Debeat.
Cùm venerit tempus, propter quod omne datum est, unde pendebit æternitas, felix aut infelix, Imfirmus se cum DEO Summo bono uniat per amorem, & ad hoc Crucifixum stringat amorosô amplexu, & altera manu candelam accensam Teneat, & dicat, si ore non possit, saltem totô corde, & anima.
O DEUS meus, & Omnia! in Te credo, quia es infinita Veritas; in Te spero, quia es infinita Bonitas; Te amo super omnia, quia es DEUS meus, & omne Bonum in Teipso.
O DEUS meus! detector & doleo ex toto Corde eo quod Te meum DEUM, & Summum Bonum meîs peccatis offerderim, nolo amplius peccare, sed volo Te amare in Æternum, quia meus DEUS es.
O DEUS meus! non mea, sed Tua Voluntas fiat, sicut in Cælo, & in Terra; in manibus tuis sortes meæ, Tuus sum ego, salvum me fac DEUS meus.
Miserere mei DEUS secundum magnam misericordiam tuam. DEUS! propitious esto mihi peccatori. In Te Domine speravi, non confundar in æternum; Esto mihi Domine in DEUM Potectorem meum.
Dulcissime JESU Salvator mi! propter tuam Passionem & Mortem, recipe me in numerum Electorum tuorum.
In manus tuas Domine commendo Spiritum meum, redemisti me Domine DEUS Veritatis.
DEUS in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina.
Domine JESU! suscipe Spiritum meum, ad Te desiderat Anima mea, cupio dissolvi & esse Tecum in Cælo in æternum.
Maria Mater gratiæ, Mater Misericordiæ, Tu me ab hoste protege, & mortis horâ sucipe.
Princeps gloriosissime Michaël Arch-Angele, esto memor mei, hic & ubique precare pro me Filium Dei.
Sancte Angele DEI, qui Custos es mei, me tibi commissum pietate superna custodi, rege, guberna.
Sancta Maria & omnes Sancti intercedant pro me apud Dominum, ut merear ab Eo adjuvari & salvari.
O JESU! tibi vivo, tibi morior, tuus volvo esse in æternum, in Te credo, in Te spero, Te amo super omnia, doleo ex corde qod unquam te offenderim.
O DEUS meus & omnia! ex tota anima, ex toto corde, & omnibus viribus meis te amo, quia DEUS meus es.
Et in hoc actu perseveret Infirmus in finem, & in æternum. Et sic non erit dubium, quin consequatur finem suum ultimum, nimirum gloriam cælestem & beatitudinem æternam, Amem.
Assistens moribundo,
Quid observet?
Discant, qui alios ad mortem disponunt, ut rite Confessos moneant oblivisci sui ipsorum, & pœnarum, quas meriti sunt, statusque sui post mortem futuri: toto corde commendent se in manus Dei, cum fide, & fiducia in illo, nihil aliud petendo, quam ut sua Divina Majestas glorificetur in sue Creatura eô modô, qui maxime ei placuerit. Hic enim est modus optimus moriendi pie, & reddit hominem securum de salute.
Incitamenta
Ad pie vivendum et bene moriendum.
Porro Unum est Necessarium. Luc. 10. v. 42.
I.
Animam habes unicam, quæ si semel perierit, aliam substituere non poteris.
II.
Morte morieris unica certissime, modô & horâ incertismâ; si mors hæc mala fuerit, actum est de te in æternum.
III.
Judicem habes unicum, coram quo, si causâ dadis, apellare ad alium non poteris.
IV.
Cœlum speras unicum, â quo si exclusus fueris, (&arcta est janua) infernus te certo manet.
V.
Æternitas sequetur unica, quæ si non fuerit felix, per infinita sæcula infelicissimus eris.
VI.
Sententiam audies unicam, si non hanc: Venite Benedicti; necessario illam: Ite maledicti.
VII.
Deum habes unicum, cui si non servis, hôc ipsô diaboli mancipium efficeris.
VIII.
Jesum Salvatorem habes unicum, quem si vocantem non audies, ipse in interitu tuo ridebit.
IX.
Unum denique est Necessarium, aut Bene æternum, aut Male æternum: Tu, ut bene tibi sit æternum, dum tempus est Bene Vive quia piam vitam seqitur beata mors, & beatum mortem sequitur Vita sempiterna, gloria cœlestis & beatitudo æterna.
Aurea verba
- Francisci seraphici.
Voluptas brevis,
Pœna perpetua;
Modica Passio,
Gloria infinia;
Multorum Vocatio,
Paucorum Electio,
Omnium Retributio.