Requisita ad Devotam, & Fructuosam Celebrationem Missæ.
Sacro-Sancta Synodus Tridentina Sess. 22. In Decreto de Observandis & Evitandis in Celebratione Missæ, ita loquitur: Quanta cura adhibenda sit, ut Sacro-Sanctum Missæ Sacrificium omni Religionis cultu, ac Veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitarit, maledictum Sacris Litteris eum vocari, qui facit Opus Dei negligenter.
Quod si necessario fatemur, nullum aliud Opus adeo Sanctum ac Divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum Mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati Sumus, in Altari per Sacerdotes quotidie immolator, satis etiam apparet, omnem operam, & diligentiam in eo ponendam esse, ut, quanta maxima fieri potest, interior cordis munditia & puritate, atque exterior Devotionis, ac pietatis specie peragatur. Hucusque Tridentina Synodus. Hinc ad licite & fructuose celebrandum Missæ Sacrificium requiruntur Tria:
Primum est, ut Sacerdos sit jejunus jejunio naturali, quantum ad corpus; & sit mundus a peccato mortali, quantum ad animam.
Secundum est, ut Sacerdos habeat attentionem in intellectu, quæ mentem coërceat, & affigat iis, quæ aguntur in Missa ne ad alia defluat, & evagetur; & Devotionem, ac bonam intentionem in Voluntate, quæ animam inflammet, ne languide, & ex mera consuetudine Sacris operetur, sed cum ingenti fervor, solertique studio Deum colendi, & placandi.
Tertium est, ut Sacerdos habeat summam exteriorem Corporis compositionem, & gravitatem, quæ omnes gestus, & motus Corporis componat, ut omnia modeste, & graviter fiant, & præscriptæ Cæremoniæ exactissime serventur, quia hæc exterior Sacerdotis celebrantis maturitas, reverential, & pia Corporis composition, non tantum celebranti utilis, & decora est, sed etiam fideles in Missa præsentes ædificat, ac singulari eos pietatis sensu reficit.
Frequentius Celebrandum
est Sacrificium Missæ, vel Communicandum.
Quia juxta Sanctos Patres, quemadmodum Corporalis cibus nos alit, etiamsi non sentiamus, ita Eucharistia nobis quandoque non advertentibus gratiæ incrementum confert, & multorum munerum copia divinitus animam reficit atque corroborat.
Qui in sublimioribus & gravioribus Ecclesiarum Dignitatibus, muneribus, & officiis, ad aliorum Regimen, & animarum curam constituti sunt, item qui pluribus, & pinguioribus Ecclesiæ Beneficiis dotati sunt hos præ cæteris frequentius Sacris Altaribus assistere, & Deo Sacrificium offerre par est.
Magis quippe illi divino lumine & gratiæ cælestis influx indigent, ut debite & fructuose muneribus suis fungi valeant; nam cibo quidem omnes opus habent, ii tamen pleniore & Crebriore, qui graviores labors tolerant; sic ille cibus animæ, nimirum Eucharisticus, omnibus quidem necessaries est, iis tamen potissimum, qui tam gravibus in Ecclesia laboribus, officiis & dignitatibus distinentur, ut magno egeant robore virium, nisi deficere, & succumbere velint.
Ferdinandus de Talavera primus Achi-Episcopus Granatensis, in Aula Regia gravissimis pro salute Reipublicæ negotiis distentus & nihilominus quotidie ad Altare Sacram Deo Victimam immolare solitus erat. Hic cum aliquando intelligeret ex Consalvo Mendoza Cardinale, & Archi-Episcopo Toletano, se ob quotidianum Altaris accessum multarum peti calumniis, nempe, quod tot negotiis, tantisque curis pene obrutus, quotidie nihilominus Aris assisteret; Respondit sane, ut decebat pium Præsulem, cordate & graviter: Quam merito mihi hoc vitio detur, viderint æmuli; Ego expertus novi, me tot, tantisque negotiis nequaquam sufficere, nisi ope, & gratia Divina fulciar; At ubi eam certius, & efficacius, quam in Sacro-Sancta Eucharistia quæram, ubi ipsum omnis gratiæ & sapientiæ fontem reperio?
Hinc Sanctus Bonaventura in Rebus Spiritualibus versatissimus, & imprimis devotus Doctor Ecclesiæ Seraphicus, Lib. 2. De Profectu Religiosorum, cap. 77. de Sacro-Sancti Eucharistiæ Sacramenti frequentatione loquens, sane quoque, pie qc Religiose nos admonet, dicens: Et licet quandoque tepide, tamen confidens de Misericordia Dei, fiducialiter accedat; Qui se indignum reputat, cogitet, quod tanto magis æger necesse habet requirere Medicum, quanto magis senserit se ægrotum; non enim est opus valentibus Medicus, sed male habentibus.
Neque ideo te quæ ideo te quæris jungere Christo, ut tu Eum Sanctifices sed ut Tu sanctificeris ab Illo; Nec propterea Prætermittenda est Sacra Communio, si quandoque non sentit homo specialem Devotionis gratiam, cum se ad illam præparare studet, vel cum in ipsa perception, vel post, forte minus devotum se sentit, quam vellet. Hucusque S. Bonaventura.
Cum enim summa Rationalis Animæ perfectio sit, unio hominis cum DEO per charitatem, hæc autem nullibi digniùs & perfectiùs fiat, quam in usu Sacramenti Eucharistiæ, per quod ipsum Auctorem gratiæ, Deum, qui charitas est, arctissime possidemus, ideo frequentius, ideo frequentius ad hoc Augustissimum Sacramentum suscipiendum, vel intra, vel extra Sacrificium Missæ accedere oportet.
Venerabilis, & Doctissimus Beda quoque scribit: Sacerdos non legitime impeditus, celebrare omittens, quantum in eo est, privat SS. Trinitatem Laude & gloria, Angelos Lætitia, peccatores venia, justos subsidio & gratia, in Purgatorio existentes refrigerio, Ecclesiam Spirituali Christi beneficio, & seipsum medicina & remedio.
Similiter S. Bernardus de Suscipientibus Venerabile Sacramentum, & de fructibus, quos in ipsis profert, dicet: Eucharistia medicina est ægrotis, peregrinantibus diæta, debiles confortat, valentes delectat, languorem sanat, sanitatem servat, sit homo mansuetior ad correctionem, patientior ad laborem, ardentior ad amorem, Sagacior ad cautelam, ad gratiarum actiones devotior. His omnibus fructibus seipsum defraudat, qui abstinet a communione.
Dispositio Proxima
ad missam
Commune est Axioma apud Sanctos Patres: Quod talem se animæ exhibeat Deus, qualem se illa præparat DEO. Ideo Christus in Eucharistia aliis quidem est Panis Vitæ, aliis vero est cibus mortis, juxta illud Sequentiæ in Festo Corporis Christi: Sumunt Boni, Sumunt mali, sorte tamen inæquali, vitæ, vel interitus: Mors est malis; Vita bonis; vide, paris Sumptionis, quam sit dispar exitus.
Hinc Sacerdos instante celebratione Missæ, totis viribus curare debet, ut in ara Cordis sui ignum Divini Amoris accendat, actusque eliciat diversarum virtutum, tanto Sacrificio convenientium. Itaque recitato Accessu ad Missam: Ne reminiscaris &c. dici potest sequens.
Oratio
Ante Missam
Deus, qui de indignis dignos facis, & de peccatoribus justos, & de peccatoribus justos, & de immundis mundos; munda Cor meum ab omni contagio, & sorde peccati, & fac me dignum, atque strenuum Sanctis Altaribus tuis Ministrum, concede propitius, ut in hoc Altari, ad quod indignus accedo, hostias acceptabiles, atque placabiles offeram Pietati Tuæ pro peccatis, & offensionibus, innumerisque quotidianis excessibus meis, atque cunctorum simul Christianorum culpis abluendis. Et per Eum sit tibi votum meum acceptabile, qui se Tibi DEO Patri pro nobis obtulit Sacrificium; Qui tecum vivit, & regnat in unite Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum, Amem.
Precatio
ad beatissimam
virginem Mariam.
O Mater Pietatis, & Misericordiæ, Beatissima Virgo Maria, ego miser, & indignus peccator ad Te confugio toto corde, & affectu, & precor Pietatem tuam, ut sicuti dulcissime Filio tuo in cruce pendenti adstitisti, ita & mihi misero peccatori, & Sacerdotibus omnibus, hic & in tota Sancta Ecclesia hodie offerentibus clementer assistere digneris, ut Tua gratia ad juti, dignam & acceptabilem Hostiam in conspectu Summæ & Individuæ Trinitatis offerre valeamus, Amen.
Precatio
Ad Sanctum N. Cujus Festum Eo Die Celebratur.
O Sancte N. Ecce ego miser peccator, de tuis meritis confisus, offero nunc Sacratissimum Sacramentum Corporis & Sanguinis Domini nostri JEsu Christi pro tuo honore, & gloria; precor te humiliter, & devote, ut pro me hodie intercedere digneris, ut tantum Sacrificium digne & acceptabiliter offerre valeam, & Eum Tecum & cum omnibus Electis Ejus æternaliter laudare, atque cum Eo regnare valeam, qui vivit & regnat cum Deo Patre &c.
Intentio
Sacerdotis Celebraturi.
Gregorius XIII Pontifex Maximus concessit cuilibet Sacerdoti dicenti, quæ sequuntur, 50 dierum indulgentias.
Ego volo celebrare Missam, & conficere Corpus, & Sanguinem Domini nostri JESU Christi, juxta ritum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, ad Laudem Omnipotentis Dei, totiusque Curiæ Triumphantis, ad utilitatem meam, totiusque Curiæ Militantis, Pro Omnibus, qui se commendaverunt orationibus meis in genere & in specie, & pro felici statu Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Amen.
Gaudium cum pace, Emendationem vitæ, spatium veræ pœnitentiæ, Gratiam & consolationem Sancti Spiritus, perseverantiam in bonis operibus, tribuat nobis omnipotens & misericors Dominus, Amem.
Memento
In Missæ Sacrificio Pro Vivis.
- Mei, Parentûm, Fratrum, Sororum, Consanguineorum, Superiorum, Confratrum, Sororum ex confraternitate, aut aliô modô Confœderatorum, Amicorum, ac omnium, quôcunque modô mihi fui gravamen, scandalum, occasio peccandi.
- Omnium, qui bus fui gravamen, scandalum, occasio peccandi.
III. Omnium Benefactorum in Spiritualibus & Temporalibus.
- Omnium Sacerdotum, & Ministrorum Ecclesiæ Catholicæ.
- Omnium Inimicorum meorum ad dimissionem eorum paccatorum.
- Omnium, pro quibus scis, & vis me debere orare.
Memoria
Mortuorum Facienda.
- Animarum Parentûm, Superiorum, Fratrum, Sororum & consanguineorum, amicorumque meorum.
- Animarum, quæ occasione mei purgantur in Purgatorio.
III. Animarum omnium Benefactorum meorum in Spiritualibus, & in Temporalibus.
- Animarum omnium mihi commissorum in genere, & specie.
- Animarum omnium Sacerdotum, & ministrorum Ecclesiæ Catholicæ.
- Animarum morte improvisa corpore exutarum.
VII. Animarum, quarum non est specialis memoria.
VIII. Animarum miserrime existentium in Purgatorio, & omnium pro quibus scis, & vis me debere orare.
Memento Particulare
Pro se ipso.
Die Dominica.
Pro obtinendo ferventi Amore erga Deum, & pura charitate erga proximum.
Lunæ.
Pro cordiali Veneratione SS. Nominum JESU & MARIÆ & JOSEPHI.
MARTIS.
Pro Divina luce, & sapientia ad regendum meas cogitationes, Verba, & opera.
Mercurii.
Pro gratia veram pœnitentiam agendi, & meam vitam emendandi, & pro auxilio in maximis necessitatibus.
Jovis.
Pro debita præparatione, semper dignê, devote celebrandi, ac sumendi Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum.
Veneris.
Pro vera patientia & gratia, cum – & pro Christo patiendi, ac tandem feliciter in cruce moriendi.
Sabbati.
Pro tenero, ac filiali amore, & confidentia erga Beatissimam Virginem & Matrem Mariam, specialiter sub Veneratione Mysterii Ejusdem Immaculatæ Conceptionis.
Memento Particulare
Pro se ipso defunctis.
Die Dominica.
Pro Animabus, quæ in amore Dei, & proximi fuerunt perfectiores.
Lunæ.
Pro iis, qui in Veneratione SS Nominum JESU & MARIÆ fuerunt ferventiores, & proximi sunt ad liberationem.
Martis.
Pro iis, qui Sanctum Josephum, S. Annam, S. Angelum Custodem, S. Antonium, & alios meos Patronos, etiam illi, ut suos Tutelares, specialiter venerati sunt.
Mercurii.
Pro iis, qui sunt in mediis pœnis Purgatorii miserrimi, & præ cæteris derelicti.
Jovis.
Pro iis, qui digniùs, & majori reverentia quam alii, susceperunt Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum.
Veneris.
Pro iis, qui singularem compassionem habuerunt cum patiente Christo, & Ejus dolorosa Matre, ac ipsimet multa passi sunt.
Sabbati.
Pro iis, qui cordialiùs amârunt immaculate conceptam Virginem & Matrem Mariam, & ultimi sunt ad liberationem.
Memento Particulare
Pro vivis sub missa.
Ut omnium recordari possis, pro quibus orare debes, postquam dixisti: Memento Domine famulorum, famularumque tuarum, utque ipsæ preces vim habeant efficaciorem, multum proderit cum Christi Domini cruciatibus illas sociare, hunc fere in modum.
Primo. Pro Te ipso orabis, per Sanguinem pro nobis effusum, ut per illum exieris â peccatis, & eas virtutes obtineas, quæ tibi maxime sunt necessariæ, & finalem perseverantiam.
Secundo. Per Latus transfixum, Ecclesiam commendabis, quæ ex eo orta est.
Tertio. Per Caput spinis coronatum, Summum Pontificem, omnesque Principes, & Antistites.
Quarto. Per vulnus Dexteræ Manûs, Amicos, Consanguineos, & Benefactores.
Quinto. Per vulnus Sinistræ, omnes, qui te oderunt, vel aliqua molestia, aut Scandalô affecerunt.
Sexto. Per dexterum Pedem transformatum, personas & negotia, â Superioribus commendata.
Septimo. Per Sinistrum, omnes qui sunt in peccato mortali, ut in dexteram partem transferantur.
Octavo. Per flagella, Sputa, & alapas, Ethnicos, hæreticos, cæterasque infideles, qui Deum contumeliis afficiunt.
Nono. Per Crucifixionem, Religioso omnium Ordinum, ut crucem voluntariæ asperitatis libenter ferant.
Decimo. Per Sitim, eos omnes, qui tuas preces expetunt.
Undecimo. Per Angorem, quem in horto pati voluit, omnes, qui in aliqua calamitate, periculo, necessitate, tentatione, aut molestia versantur.
Duodecimo. Per Mortem & sepulturam, justos omnes, ut cum ipso sepulti semper in justitia perseverent; speciatim vero pro illis orabis, quorum te Deus meminisse vult, & tu nescis; pro his, quos Deus maxime diligit, licet eorum numerum & nomina ignores; id enim gratissimum illi est, ut amicorum Ejus memor sis.
Ab his autem orationibus te brevissime expedies, imitatus Ecclesiam, quæ paucissimis Verbis seipsam, Summum Pontificem & Antistitem, omnesque Orthodoxos commendat. Neque enim decet privatas causas prolixius quam publicas tractare, præsertim apud eum Principem, qui omnia scit, & nos admonuit; ne orantes multem loquamur; Consultiùs itaque erit, pro omnibus ante Missam fusiùs orare, ut in ipsa brevior sis.
Aspiratio ad
Christum.
Veni in Cor meum, Amabilissime JESU! Te desidero, Te amo, in Te credo, in Te Spero, qui ab æterno me amâsti, nec me amare desines in æternum, nisi te cogam.
Sub Missæ Celebratione.
I.
Ad Verba: Suscipe Sancte Pater, illam Specialiter offer pro peccatorum Remissione.
II.
Ad Verba: Suscipe Sancta Trinitas &c. offer in gratiarum actionem pro beneficiis.
III.
Ad Verba: Te igitur Clementissime Pater &c. offer pro bonis quibuscunque impetrandis.
IV.
Ad verba: Hanc igitur oblationem &c. offer in Summum Dei honorem, & cultum, tanquam holocaustum.
V.
Ad Elevationem: Christum in cruce exaltatum contemplare, & ora, ut omnia trahat ad se ipsum, varios etiam Virtutum actus elicies, fidei, spei, amoris, adorationis, humilitatis, & similium; mente dicendo: JESU Fili DEI vivi miserere mei. Dominus meus & Deus meus, Adoro Te totô corde & affectu.
Ad Agnus Dei.
AD primum Agnus Dei, elicito actu fidei erga Christum ibi præsentem, qui est vere Agnus Dei pro nobis in cruce immolatus, liberari & præservari petes ab omnibus miseriis Spiritualibus, quales sunt habitus pravi, tepiditas in obsequio Dei, inconstantia in bene cæptis.
Ad Secundum, liberari item & præservari, petes â miseriis temporalibus, â peste, fame, bello, morbis, & persecutionibus, quatenus â servitio, & cultu pacifico Dei te impediunt.
Ad Tertium, Pacem postulabis, quam parit bona Conscientia, Dominium sui, omniumque rerum creatarum contemptus.
Oratio
Ante Communionem.
Ita est Domine JESU, indignissimus sum, quia omnibus peccatoribus, & ipsis damnatis deterior sum, indignus omni bono, & dignus omni malô; fretus tamen pietate & misericordia tuâ infinita, Te sumere præsumo.
Credo Domine, quidquid credit â Te edocta S. Romana Ecclesia, & quidquid illa damnat, ego pariter damno, & anathematizo.
Spero â Te, & peto omnia auxilia necessaria, pro consequenda mea perfectione, & salute æterna tuis infinitis meritis, & Sanctorum tuorum opitulationi, ac communioni innixus.
Gaudeo, & exulto de omni bono & gloria Tua, ejusque propagationem quam maximam desidero; Omnia peccata mea, quantum possum, detestor proper Te paratus pro iis plenissime in hac vita satisfacere, ut anima mea purissimum tuæ Majestatis habitaculum semper sit. Parco omnibus, qui me aliqua molestia affecerunt, aut deinceps afficient, & eos propter Te sincere amo. Offero me ad omnia mala pœnæ juxta beneplacitum tuum toleranda; renuntians voluntati, Judicio, amori proprio, ac liberati, meque tibi resignans, cum omnimoda indifferentia.
Te denique Summum bonum meum suppliciter adoro, & precor per illam amaritudinem quam sustinuisti pro me in Cruce, maxime in illa hora, quando anima tua egressa est de Corpore tuo, ut miserearis animæ meæ, in egressu suo, Amen.
Post Missam Celebratam
Quid Agendum.
Postquam Sacerdos Consummatô Missæ Sacrificiô ab Altari recesserit, Canticum trium Puerorum Seu Recessum ab Altari orabit, quô omnes Creaturas ad agenda DEO gratias pro tanto collato Beneficio invitabit. Ipsum itaque prædictum Canticum cum consuetis versibus & collectis recitabit, dum ab Altari discedit, & se Sacris Vestibus exuit, omni possibili devotione, atque ardentissimô affectu Deum benedicendi, & superexaltandi, propter ipsius infinitam Bonitatem.
Quô absoluto in locum ab omni strepitus & distractione remotum Sacerdos se recipiet, in quo clauso ostio cordis sui, cæterisque cogitationibus exclusis, soli Deo vacabit, nec ab eo recedet, donec ei benedixerit.
Quia, ùt ait Cardinalis Bona, nullum pietatis Sensum habere convincitur, qui non libenter cum jesu Salvatore suo intra sua viscera recepto manet. Nec valent prætextus negotiorum, vel studiorum &c. quibus se tepidi excusant; quod enim gravius negotium, quam de suæ Animæ salute, cum suo Salvatore tractare? Vel quid possunt docere libri, quod non Deus præsens melius doceat?
Unde post celebratum Missæ Sacrificium Sacerdos, vel post Sacram Communionem perceptam quilibet Communicans diversarum actus Virtutum eliciet, & primo quidem actu Fidei; Confitendo Christum â se susceptum, esse vere Deum, & hominem, Creatorem, Redemptorem, & Salvatorem suum &c. Secundo actum Spei, Sperando ab Eo multa bona naturæ, gratiæ, & gloriæ. Tertio actum Charitatis, gaudendo, quod sit Deus & omne Bonum in se ipso, & dolendo, quod toties ipsum suis peccatis Offenderit. Quarto actum humilitatis, adorationis, gratiarum actionis oblationis, resignationis, petitionis &c.
- Oratio
Post missam, vel communionem
Dicenda Ex S. Bonaventura Doctore Seraphico.
Transfige Dulcissime Domine JESU medullas & viscera animæ meæ suavissimô ac saluberrimô amoris tui vulnere, verâ serenâque & Apostolicâ charitate, ut langueat & liquefiat anima mea solo tui, Te concupiscat, & deficiat in atria tua, cupiat dissolvi & esse Tecum. Da, ut anima mea Te esuriat Panem Angelorum, Refectionem Animarum Sanctarum, Panem nostrum quotidianum supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem & saporem, & omne delectamentum suavitatis. Te, in quem desiderant Angeli prospicere, semper esuriat, & comedat Cor meum, & dulcedine saporis tui repleantur Viscera animæ meæ, Te semper sitiat fontem Viæ, fontem Sapientiæ & Scientiæ, fontem æterni luminis, torrentem Voluptatis, ubertatem Domûs Dei, Te semper ambiat, Te quærat, Te inveniat, ad Te tendat, ad Te veniat, Te meditetur, Te loquatur, ac omnia operetur in laudem & gloriam Nominis Tui, cum humilitate & discretione, cum dilectione, & delectione, cum facilitate & affectu, cum perseverantia usque in finem.
Et tu sis semper solus Spes mea, tota fiducia mea, divitiæ meæ, delectatio mea, jucunditas mea gaudium meum, quies a& tranquillitas mea, pax mea, suavitas mea, odor meus, dulcedo mea, Refugium meum, Auxilium meum, Sapientia mea, Portio mea, Possessio mea, thesaurus meus, in quo fixa & firma, & immobiliter semper sit radicata mens mea, & Cor meum, Amen.
- Oratio.
Mi Amantissime JESU! quomodo Te introduxi in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Ego infelix & pauperrimus Te Dominum, Ego putrida creatura quomodo ausus sum Te conditorum Legis, ac Vitæ datorem tam facile suscipere?
O mi DEUS! Sanctus Sanctorum, Dominus Angelorum, ac Creator hominum, quam mirabiliter nobiscum agis, quam suaviter, & gratiose cum Electis tuis disponis, quibus Temetipsum in Sacramento sumendum dedisti.
O mi JESU Bone! Tu ipse es Sanctificatio nostra, & Redemptio, Tu consolatio Viatorum, Satisfactio peccatorum, & sanctorum æterna fruitio.
III. Oratio.
Gratias Tibi ago Bone JESU Pastor æterne, qui nos exules & pauperes dignatus est pretiosô Corpore tuô, & Sanguine reficere, & ad hæc mysteria percipienda etiam proprii Oris tui alloquio invitare dicendo, Matth. 11. Vers. 28. Venite ad me omnes, qui laboratis, A& onerati estis, & ego reficiam vos.
Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco Bonitatem tuam; laudo pietatem, & gratias ago propter nimiam charitatem.
Propter Temetipsum enim hoc fecisti, non proter merita mea, ut Bonitas tua magis in notescat, Charitas amplior in geratur, & humilitas perfectiùs commendetur.
O Dulcissime, & Benignissime JESU! quem debite venerari nequeo, quanta devotione, & gratiarum actione, cum perpetua laude pro susceptione Sacri Corporis & Sanguinis tui, cujus dignitatem nullus mortalium explicare potens invenitur, me ipsum totaliter humiliare deberem coram Te, & Tuam infinitam bonitatem exaltare super omnia! Laudo te Deus meus, & exalto in æternum, despicio me, & subjicio me Tibi in profundum vilitatis meæ.
Ecce Tu Sanctus Sanctorum, & ego sordes peccatorum! Ecce Tu venisti ad me, qui non sum dignus ad Te respicere.
Tu Domine universorum, qui nullius habes indigentiam, voluisti per Sacramentum Tuum habitare in me! Conserva Cor meum, & Corpus immaculatum; ut lætâ & purâ Conscientiâ quotidie Tua valeam celebrare mysteria, & ad meam perpetuam accipere salutem, quæ ad Tuum præcipue honorem, & memoriale perenne sanxisti, & instituisti, Amen.
Lætare Anima mea, & gratias age DEO pro tam nobili munere, & solatio singulari in hac lachrymarum valle tibi relicto, nam quoties Corpus Christi accipis, toties tuæ Redemptionis opus agis, & particeps omnium meritorum Christi efficeris, Sileant â facie tua, mi dulcissime JESU! Cœlum & terra, & omnis ornatus eorum.
Rhythmus
- Thomæ ad SS. Eucharistam.
Adoro Te devote latens Deitas, quæ sub his figuris vere latitas, Tibi se Cor meum totum subjicit, quia Te contemplans totus deficit, Visus, tactus, gustus in Te fallitur, sed auditu solo creditur, Credo, quidquid dixit Dei Filius, nîl hôc verbo veritatis verius. In cruce latebat sola Deitas, At hic latet simul & humanitas, ambo tamen credens atque confitens peto, quod petivit latro pœnitens; Plagas sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum Te confiteor. Fac me tibi semper magis cedere, In Te spem habere, Te diligere. O memoriale mortis Domini, Panis vivus, vitam præstans homini, Præsta meæ menti de Te vivere, & Te illi semper dulce sapere.
Pie Pelicane JESU Domine, me immundum munda tuô Sanguine, cujus una stilla salvum facere totum mundum quit ab omni scelere; JESU! quem velatum nunc aspicio, oro, fiat illud, quod tam sitio, ut Te revelata cernens facie, visu sim beatus tuæ gloriæ, Amen.
- Oratio.
Obsecro Te dulcissime Domine JESU Christe, ut Passio tua sit mihi virtus, quâ muniar, protegar, atque defendar, vulnera Tua sint mihi cibus, potusque, quibus pascar, inebrier, & delecter; Aspersio Sanguinis tui, sit mihi ablutio omnium peccatorum meorum. Mors tua fit mihi gloria sempiterna, & nunc, & in perpetuum, Amem.
- Oratio.
Ad Beatissimam vierginem mariam.
O Serenissima & Inclyta Virgo Maria, Mater Domini nostri JESU Christi, Regina Cæli & Terræ, quæ Eundem Creatorem omnium Creaturarum in tuo Sancto Utero digna fuisti portare, Cujus idem veracissimum Corpus & Sanguinem ego indignus sumere præsumpsi; Rogo te per Virginalem humilitatem tuam, & per Passionem & mortem ejusdem Filii tui, ut apud Eum pro me misero peccatore intercedere digneris, ut quidquid in ejus Sacrificatione benedictissima ignoranter, negligenter, & incaute commisi, tuis Sanctissimis precibus mihi dignetur indulgere, Amen.
Aspirationes
Post missam ad Beatissimam virginem, angelos, et sanctos.
Respice in me gloriosissime Virgo MARIA, quia dignum objectum oculorum tuorum nunc factus sum; Loquere pro me Bona dilectissimo Filio tuo, qui me corpore & Sanguine suô suavissime refecit, & offer Ei merita tua in Supplementum imperfectionis meæ; gratias age Ei pro me, & impetra mihi, ut Sacramentali suâ præsentiâ non discedat â me, nisi relinquat post se animæ meæ largissimam benedictionem.
Angeli Sancti, Ministri DEI Altissimi, facientes Verbum illius, aspicite primogenitum Patris æterni, quem introeuntem in orbem Terrarum Jussu Patris adorâstis, & facite me in eo Spiritu & veritate illi servire, quâ vos eidem in hac vita ministrâstis, & nunc in Cælesti Patriâ servitis.
Sancti Patriarchæ, & Prophetæ, Viri desideriorum, conscii Secretorum DEI, intuemini nunc promissum a initio mundi Redemptorem, quem tam ardenter desiderâstis, & tanto tempore expectâstis, nec videre potuistis, facite me totô affectu ad Ipsum suspirare, ut reliquæ promissiones Ejus fideles inveniantur, & sentiam promissos hujus Sacramenti effectus.
Apostoli JESU Christi, Ejusque Evangelii Clarissimi Prædicatores, aspicite in me ipsum dilectissimum Magistrum vestrum, quem tantopere dilexistis, & impetrate mihi, ut intimus Visceribus ipsum super omnia amem, Ejusque fervoris particeps fiam, quem tunc experimentaliter gustâstis, quando hôc cibô de manu Ejus refecti fuistis.
Invictissimi Martyres! Christum respicite Crucifixum, pro cujus amore Sanguinem vestrum tam libenter fudistis, ipsumque orate, ut me semper in Cruce vivere & mori faciat, quatenus vicem, quam possum, Ejus dilectioni rependam.
Beati Pontifices, Dominici Gregis pastore! Agnum cernite immaculatum, quem Omnipotenti Deo in Sacro Altari toties immolâstis, & vestris precibus facite me tanti Sacrificii dignum ministrum, ut me ipsum bonîs operibus perpetuo immolem tam Sacræ oblationi associatum.
Servi Fideles Christi, Sancti Monachi, & Eremitæ! videte dulcissimum Dominum vestrum, pro quo omnia hujus muni oblectamenta, & affectu, & reipsâ reliquistis, & facite me pro Ejusdem amore, prospera muni despicere, nulla ejus adversa formidare, & ad fastigium Sanctitatis quantociùs perveniere.
Purissimæ Virgines! Sponsum vestrum intuemini, cui cum summa exultatione Virginitatem vestram consecrâstis, illibatam mihi mentis & corporis puritatem obtinete, ut hujus vitæ cursu peracto, munus ab omni labe in conspectu Domini merear præsentari.
Omnes Sancti & sanctæ Dei, Consolatio pauperculæ animæ meæ, vos præsertim Patroni, & Protectores mei aspicite Magistrum, Auctorem, & præmium Sanctitatis Vestræ, ac universam vestram felicitatem intra viscera mea manentem, mihique; ab ipso, cui vos tantopere verbo, & exemplo in hac vita conformâstis, vestris intercessionibus impetrate, ut vestra semper vestigia sequar, & ut ad Scopum mihi propositæ perfectionis, ac tandem plenus meritis ad vestrum merear consortium pervenire, Amen.
Ardens
Suspirium ad Christum.
Anima Christi sanctifica me,
Corpus Christi salva me,
Sanguinis Christi inebria me,
Aqua Lateris Christi conforta me,
O Bone JESU exaudi me,
Intra tua Vulnera absconde me,
Ne permittas me separari â Te,
Ab hoste maligno defende me,
In hora mortis meæ voca me,
Ut com Sanctis tuis laudem te
In sæcula sæculorum, Amen.
Affectus amantis
Animæ, seu aspiratio ad christum crucifixum S. Francisci Xaverii.
O DEUS! ego amo Te,
Nec amo Te, ut salves me,
Aut quia non amantes Te
Æternô punis igne.
Tu Tu, mi JESU! totum me
Amplexus es in Cruces,
Tulisti clavos, Lanceam,
Multamque ignominiam,
Innumeros dolores,
Sudores, & angores,
Ac mortem & hæc propter me,
Ac pro me peccatore;
Cur igitur non amem Te?
O JESU amantissime!
Non ut in Cælo salves me,
Aut ne æternum damnes me,
Nec præmii ullius spe,
Sed sicut Tu amâsti me,
Sic amo, & amabo Te,
Solùm quia Rex meus es,
Et solùm, quia Deus es, Amem.
Laus Sanctissimi
Sacreamenti.
Laudetur Sanctissimum Sacramentum tot Laudibus, quot in Cælo stellæ, & in igne scintillæ, in aëre atomi, in mari guttæ, in Terra pulveres, quot vere flores, æstate graminia, autumno folia hyeme nives, & grandines, quot corporeæ in universo Creaturæ.
Quia dignus es Domine Universorum, qui sub corporeis vini, panisque speciebus lates, Vere Tu es Deus absconditus. Isaiæ 45. v. 15.
Laudetur Sanctissimum Sacramentum tot Laudibus, Quot ullô opere exhiberi, quot ore proferri, quot corde omnium hominum excogitari unquam potuêre, vel possunt.
Quia dignus es Tu Domine Pater noster, qui nos cibas, & potas, quotidie, quô semel redempti sumus, pretiosô Corpore & Sanguine, quasi Agni immaculati, 1. Petri 1. v. 19.
Laudetur Sanctissimum Sacramentum tot Laudibus, Quot omnes Angeli, quot Sanctissima Trinitas suâ Potentiâ concipere, suâ Bonitate optare potest, omni modô, omni loco, omni tempore, In Æternum, & ultra. Michææ 4. v. 5.
Quia dignus es Domine Deus meus, qui mihi donas non tantum humanitatem, verùm etiam Divinitatem Tuam, Dominus meus, & Deus meus, vere laudabilis & gloriosus, & superexaltatus in sæcula. Dan. 3. v. 52.
Contritio.
Amabilissime DEUS! non tam Inferni horrore, nec Cæli amittendi metu, quam Tui amore inteme doleo, quod peccatis meis offenderim Tuam infinite amabilem Majestatem, ipsamque Divinissimam Bonitatem Tuam.
Pœnitet me semper, quod cum gravissima tua injuria, & contemptu, peccatorum, & abominiationum illarum Infernale toxicum amarum.
Ignosce Clementissime JESU! per Vulnera tua Te rogo, per Sanguinem tuum, eumque pro delictis meis offero.
Execror omnia, & plusquam infernum detestor singula mea peccata.
Nunquam, Tuâ juvante gratia, nunquam, velus canis ad vomitum reversus, peccatorum mephitim reamplectar; Nunquam e verme factus Angelus redibo ad cadaver.
Fides.
Coram Tua Divina Majestate & Veritate ineffabili, humillime prostratus, totô intellectu, & animo, credo firmissime, quæ continentur in Symbolo Apostolico, & omnia quæ dixisti, revelâsti, & mediante S. Ecclesiâ Catholicâ proposuisti credenda. Nolo, ut Ratio mea judicet de eo, quod est supra Reationem.
Martyrum Supplicia, & intensissimos fidei actus; fidem etiam integerrimam Tuæ Ss. Matris Virginis Tibi offero.
Da, per Tuum Sanguinem precor, ut totus mundus Fide, & bonitate Te veneretur, sicut oportet.
Confiteantur tibi Populi Deus, confiteantur tibi populi omnes; omnis Terra adoret Te, & psallat Tibi.
Spes.
Ingredior, O Potentissime, & liberalissime Deus! in infinitum Bonitatis Tuæ Oceanum; speroque firmissime per merita JESU Christi, Filii Tui Redemptoris mei, per opera etiam mea, facta ex gratia tua, veniam peccatorum meorum, ac vires ad tentationem quamvis superandam, ac tandem gratiam ad fruendum tuô beatissimo aspectu in cælesti Patria.
Promittis Regnum Cælorum, & ultra promissum formam servi induis. Quid negabis mihi, cui Temetipsum jam das, & toies didisti fontem Bonorum omnium?
Charitas.
Turpis Error! Amare, quod dignum est odiô. Deus est Charitas, interrogat S. Bernardus, Quid pretiosius? & qui manet in charitate, in DEO manet, quid est securius? & Deus ineo, quid delectabilius?
Deum amare tam est excellens, ut Beati omnes nobilius agere nihil possint, qui paterentur inferni fammas potius, quam momento unico cessaqrent ab Ejus amore.
Et sunt in Te, DEUS! illecebræ omnis amoris, omnis desiderii satietas, & omnium gaudiorum plenitudo omnis.
Igitur immergo cor meum huic Bonitatis Oceano, & ut amplius amare possim, ad Te venio; attrahe, O bonum infinitum! Attrahe mentem meam, & adstringe vinculo Tui amoris indissolubili.
O Magne DEUS! Te amo ex toto corde, immensam Tuam perfectionem, altissimam Sapientiam, infinitam Potentiam, & divinissimam Bonitatem, propter Temetipsum O Pater, O Fili, O Spiritus Sancte! Tibi Amabilissime Deus, corda infinita, plena omni possibili affectu, Seraphicis etiam & Marianis amoribus æstuantia in holocaustum amoris offero, Et renovo hunc amorem toties, quot sunt momenta in æternitate, ejusque Signum sit pulsus meæ arteriæ.
Tuum etiam amorem Domine Tibi offero in Supplementum exigui mei amoris, & totius mundi, Te aut nihil, aut non satis amantis, qui dignus es viribus amari omnibus.
Desiderium.
Omnia Christus est nobis, ait S. Ambrosius; Si vulnus curare desideras, medicina est, si febribus æstuas, fons est, si gravaris iniquitate, justitia est, si auxilio indiges, Virtus est, si mortem times, vita est.
Dices Animæ meæ: Salus tua Ego sum, sicut Zachæo salus facta est, cùm Te Salvatorem domi suæ excepit.
Vivam ego, jam non ego, vivet vero in me Christus; Quemadmodùm & silvestris arbor nobiliorem surculi insiti vitam haurit, Sic exit & in Cælum ramis felicibus arbor.
Accende igitur, mei appetens JESU! in me Tui desiderium, per illud, quô Mater Tui amantissime Triduo Te perditum quæsivit; per illud, quô Tuam Resurrectionem suspiravit; per illud, quô ardens post Ascensionem tuam quotidie Eucharistiæ deliciis fruebatur.
Communio Spiritualis.
Sancti Patres usum hujus Communionis valde commendârunt, ut cùm quis percipere Corpus Christi Sacramentaliter non potest, saltem illud Spiritualiter percipiat, votô nimirum ac desiderio, & fide vivâ, quæ per dilectionem operatur, de qua dicit Angustinus: Crede, & Manducâsti.
Hæc autem Communio fieri potest, & cùm quis Missæ interest, & extra Missam, atque Ecclesiam, potestque repeti multoties in die. Cùm Missam audis, sic procedes: Post Orationem Dominicam convertes animum tuum hâc intentione ad Dominum, tuamque fragilitatem, & defectus, Deique præsentis Majestatem meditaberis.
Deinde Agnus DEI ter repetes cum Sacerdote, dolorem de peccatis tuis corde contritô excitabis, & Pacem cum Deo, cum proximo, & tecum ipso postulabis; similiter iterans cum Sacerdote, Domine non sum dignus, affectu, quam potes, humilitatis intensissimô, te tanta dignatione amabilissime Salvatoris ad te venire parati indignissimum reputabis, ob peccatorum tuorum multitudinem, & gravitatem, ob ingratitudinis tuæ pro tot beneficiis Enormitatem, ob Corporis & Animæ fœditatem, & abyssalem tui nihili vilitatem.
Tum JESU Christi infinitâ pietate fretus, Eum invitabis ad mundandum, ornandum, & in æternum possidendum cor tuum, ardentissimîs suspiriîs; mox Affectus Fidei, Amoris, & aliarum Virtutum exercebis, ac si Sacramentaliter communicâsses, & pro Spirituali refectione gratias ages.
Si vero extra tempus & locum Sacrificii communicare desideras, priorem Communionem Sacramentalem in memoriam revocabis, & animo te conjunges Sacerdotibus offerentibus, ac serventî desideriô dices: Domine DEUS meus, quando Te denuo in animam meam sulcipiam? Veni Deus meus, & jam nunc in me Spiritualiter, & refice me, cupio esse particepts omnium Sacrificiorum, quæ ubique in Ecclesia Catholica Tibi offeruntur. Veni Dilecte me! in animam meam, purga eam stillicidio tui pretiosi Sanguinis, riga fluentis gratiæ, fœcunda rore misericordiæ, ut fructus proferat dulces gutturi tuo. Veni Spes mea, posside Regnum cordis mei, conforma illud Cordi Tuo, ut fidem Tecum velit & nolit nunc & in æternum. Quid denique præscribitur pro Communione Sacramentali, ad Spiritualem transferri, eique optime convenire potest.