Confessio Sacramentalis præmitti debet sacræ communion, ac Celebrationi Missæ.
Formidabilis est, & non sine horror audienda comminatio S. Pauli dicentis, 1. ad Corinth. 11. Vers. 27. Quicunque manducaverit pane hunc, vel biberit Calicem Domini indigne, reus erit Corporis & Sanguinis Domini. & vers. 29. Qui enim manducat, & bibit indigne, Judicium sibi manducat, & bibit, non dijudicans Corpus Domini.
Ex quo infert Concilium Tridentinum Sess. 13. Cap. 7. Quare Communicare volenti recolendum est ejus præceptum: Probet seipsum homo; Ecclesiastica autem consuetudo declarant, eam probationem necessariam esse, ut nullus, sibi conscious mortalis peccati quantumvis sibi contritus videatur, absque præmissa Sacramentali Confessione, ad sacram Eucharistiam accedere debeat; Quod a Christianis omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus, quibus ex Officio incubuerit celebrare, hæc Synodus perptuo servandum esse decrevit, modo non desit illis Copia Confessoris; quod si necessitate urgente, Sacerdos absque prævia Confessione celebraverit, quamprimum confiteatur. ita Concilium Tridentinum.
Ut autem ex Sacra Communione, vel celebration Missæ, Anima communicantis, vel celebrantis abundantius reficiatur, non solum a mortalibus, sed etiam a venialibus culpis, & ab omni terreno affectu eam expurgare, ac ita puram Christo gratiæ suæ donis implendam exhibere oportet.
Præparatio ad Confessionem
Sacramentalem Duplex est,
nimirum Remota,
& Proxima.
Remota in hoc consistit, ut per vigilem Cordis Custodiam, profundam tui cognitionem, & exactam discussionem, eam comparare studeas Conscientiæ teneritudinum & puritatem, quæ commissos defectus statim sentiat, & fideliter memoriæ fuggerat. Deinde assuesces actum Contritionis frequentare, & quotidianum Conscientiæ examen sic instituere, ac si statim confiteri debere.
Præparatio Proxima aliquot Actus complectitur; nam primo gratiam efficacem a Deo petere debes, omnia tus peccata agnoscendi, detestandi, & emendandi. Deinde in memoriam revocanda sunt, quæcunque peccata ab ultima Confessione Commissa sunt. Denique de omnibus actum doloris, & detestationis, maxime Contritionis perfectæ elicies, cum firmo & efficaci proposito, ab iis deinde abstinendi, ea confitendi, & pro iisdem DEO satisfaciendi.
Quodsi tantum peccata venialia sint, quia omnia corrigere propter humanam fragilitatem difficile est, propones saltem, & conaberis, quoties ad Confessionem accedes, aliquod ex his deponere, quod gravius, & periculosius est, ne Sacramentum Pœnitentiæ exponas periculo nullitatis, ob defectum efficacis doloris & propositi.
Modus Confitendi.
Quia Sacramenti Pœnitentiæ pars essentialis est Dolor & Contritio de peccatis admissis, cum efficaci proposito concipiendo maxime insistes, præmissa brevi consideration alicujus Motivi ejusdem Contritionis & Propositi, qualia sunt sequential.
Motiva Doloris
Et Contritionis eliciendæ.
I. Motivum Contritionis Perfectæ eliciendæ est, quia peccatum est contra Deum, Summum Bonum in seipso, omni amore dignissimum; estque contra ipsius infinitam & essentialem Bonitatem.
II. Motivum Contritionis Imperfectæ, seu attritionis eliciendæ est, quia Peccatum est contra Deum, summum Benefactorem Tuum, qui te ita amavit, ut pro te factus fuerit homo, pro te passus & mortuus sit, qui est Tuus Redemptor, Justificator, Salvator, & Glorificator tuus.
III. Motivum est, quia per peccatum mortale perdis Divinam gratiam, & gloriam æternam, mereris infernum, & pœnam æternam, Crucifigis de novo Christum, efficeris Diaboli mancipium, omnia tua bona opera, & merita præcedentia mortificantur, incurris odium DEI, & Beatissimæ Virginis, & omnia Sanctorum.
IV. Motivum est, qua per peccata venialia etiam offendis Deum infinite Bonum, mereris Purgatorii pœnas, Divinis beneficiis opponis Remoram, animam tuam coram Deo facis odibilem, ita ut non possis clare videre faciem Ejus in Cælo, nisi prius deletis peccatis venialibus quoad culpam & pœnam, vel in hac vita, vel in purgatorio &c.
Hæc Motiva si attente consideraveris, facile poteris sufficientem ad Sacramentum Pœnitentiæ dolorem, & detestationem, cum firmo de cætero non peccandi proposito elicere, v.g. Sequentem.
Actus Doloris,
Et Contritionis.
Deus meus, & Dominus meus! Cum sis summam infinitum, & Perfectissimum Bonum, Te amo super omnia, & ideo me pœnitet, atque ex toto Corde doleo, quod te peccatis meis offenderim; Abominor ea omnia, & detestor super omnia mala, maxima cum displicentia, rogo humiliter veniam, & firmum mihi facio propositum, Adjuvante Tua Divina gratia, imposterum Te non amplius offendendi, sed mea peccata emendandi, confitendi, & pro iisdem tibi satisfaciendi.
Domine JESU Christe Deum & Salvator meus! Doleo ex corde, & pœnitet me, quia peccatis meis Te Deum meum, Redemptorem & Salvatorem meum, summum Benefactorem, & Dominum meum offendi; Detestor & execror omnia peccata mea, quia per illa Te Cruci iterum affixi, a Te mihi præparatam cælestem gloriam perdidi, infernum merui, diabolic me mancipium effeci, purgatorii pœnas promerui. Ah! Propter Tuam infinitam Bonitatem, propter Tuam amarissimam Passionem, & mortem, dimitte mihi peccata mea, non amplius peccabo, sed me efficaciter emendabo cum Tua gratia, confitebor, & satisfaciam.
Oratio Ante
Confessionem,
et Actus
contritionis.
Ad Te, Piissime JESU, Des, & Salvator meus! Dolens, & mærens venio, recogitans tibi delicta mea in amaritudine animæ meæ, & misericordiam tuam implorans, ut facias opus tuum, quod est miserere, & parcere, tollens peccata mea, quia firmissime credo, Te me velle, & scire, & poste justificare, & a peccatis meis absolvere, & tuam gratiam mihi restituere. Non enim lætaris in Perditione peccantium, quia, ut ego non morere, mortem subire dignatus es pro me; major est enim Bonitas Tua, quam iniquitas mea.
Surgo igitur cum Filio prodigo, & venio ad Te, corde contrite & humiliate dicens: Pater peccavi in Cælum, & coram Te, illumine intellectum meum, ut omnia peccata, quæ omisi distincte cognoscam, & integer confitear, fac me assueta mala relinquere, & tibi placitis operibus occupari; ut, ubi abundavit delictum, tua superabundet gratia.
Doleo, Benignissime JESU! de omnibus & singulis peccatis meis, eaque detestor super omnia mala, quia eisdem Te Deum meum omni amore dignissimum, quem amo super omnia, offendi; firmiterque propono, nunquam amplius peccato consentire; Exactissime item confiteri volo, Tibique, & proximo integer satisfacere, atque omnes peccandi occasiones deinceps evitare. Quidquid vero mihi deest, suppleat mores tua, sanguis tuus, & infinita merita tua, quibus fretus, a Te Remissionem peccatorum meorum spero propter Tuam infinitam Bonitatem, sicuti etiam gratiam Tuam, emendandi mea peccata, & in Bono usque in finem perseverandi; Tu, qui didisti velle, da etiam perficere.
Confessio
Sacramentalis
Sic autem dispositus, ad pedes Confessarii accedes, quasi ad lavacrum Sanguinis JESU Christi, in quo te ab omnibus inquinamentis tuis dealbandum per infinitam Bonitatem, & merita Christi Salvatoris tui filialiter confides; ideo humillime, quasi filius prodigus, resipiscens, benedictionem petes, & gratiam rite confitendi; præmissaque confessione generali actum contritionis Renovabis; Deinde magna interior, & exterior Reverentia, quanta Judici solet a Reo exhiberi, peccata tua Sacerdoti, qui Christum Judicem repræsentat, confiteberis clare, sincere, & humiliter, non ex habitu, & consuetudine, plorans coram Deo peccata tua cum rubore & confusione.
Dum vero Sacerdos profert verba absolutionis, iterum actum Contritionis elicies, teque a Christo ceu filium prodigum, osculo excipi, nova stola indui, & amplexu constringe putabis, additis ab eodem illis verbis. Matth. 9. vers. 2. Confide fili, Remittuntur tibi peccata tua, & Joann. 8. Vers. 11. Vade, & jam amplius noli peccare. Quare gratias Ei ages devotissimas, dicens cum Propheta Psal. 102.
Benedic Anima mea Domino, & noli oblivisci omnes Retributiones Ejus.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in Misericordia, & miserationibus.
Miserator & misericors Dominus, longanimis, & multum misericors.
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quomodo miseretur Pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Benedicte Domino omnia opera Ejus, in omni loco Dominationis Ejus, Benedic Anima mea Domino.
Gloria Patri, & Filio, & Spiritui Sancto,
Sicut erat in Principio, &c.
Deinde renovabis propositum tuum, non amplius peccandi de cætero, & incipies ab illa hora vitam tuam sanctius instituere, occasiones proximas peccandi evitare, & veteri deposito, novum hominem induere.
Post Confessionem, id, quod impositum tibi fuerit, pro satisfaction, statim persolves, Deoque offeres in unione Passionis Christi, & com Satisfactionibus omnium Sanctorum.
Oratio
Post Confessionem
O Benignissime DEUS, & Salvator meus! Gratias Tibi ago maximas, quod me indignum peccatorum ad pœnitentiam tam patienter exspectaveris, & veniam atque Remissionem peccatorum mihi tam clementer concesseris. Confirma hoc, quod operates es in me, Tibique grata, & accepta sit Confessio mea, atque omnem ejus defectum suppleat Pietas, & Misericordia Tua. Misericordiam Tuam implore, & postulo veniam cum inviolabili proposito non amplius peccandi, sed studio bonorum operum sedulo incumbendi, Te mihi vires subministrante, qui non deseri sperantes in Te.
In satisfactionem meorum peccatorum Offero Tibi, O Benignissime Deus! infinita merita, Passionem, & mortem Filii Tui, sicuti etiam merita & satisfactions Beatissimæ Virginis Mariæ, & omnium Sanctorum, cum quibus unio & offero etiam Tibi meam pœnitentiam mihi a Sacerdote impositam, omnia mea bona opera, omnes indulgentias, quas volo, & possum lucrari, & omnia Sacro-Sanctæ Missæ sacrificial, quæ in toto mundo leguntur, & celebrabuntur.
Convertere ergo, o DEUS meus & omnia! & deprecabilis esto super me indignissimum servum tuum, & noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum; Nam si ego commisi, unde me damnare potes, Tu non amisisti, unde me salves, & recipias in gratiam tuam, DEUS meus, & Adjutor meus. Qui vivis & regnas in sæcula Sæculorum, Amem.