I. REMEDIUM
CONTRA SUPERBIAM.
Consideret homo lapsum Luciferi, nam hunc sequuntur omnes superbi. Consideret humilitatem Christi Redemptoris, & doctrinam ejus: Discite â me quia mitis sum, & humilis corde. Matt. 11. vers. 29. Tota enim vita Ejus, quid aliud fuit, nisì prodigium humilitatis, & abjectionis propriæ?
Consideret humilitatem Beatissimæ Virginis Mariæ: Respexit Deus humilitatem Ancillæ Suæ. Luc. 1. vers. 48. Dicit se Ancillam, quæ ab Angelo salutatur gratiâ plena.
Quid superbis pulvis & cinis & merum nihil?
Versetur sæpiùs cum humilibus, & fugiat superborum consortia, nam: Incedebat inter Leones, & factus est Leo. Ezech. 19 vers. 6.
Studeat virtuti humilitatis, quâ verissimâ sui cognitione, sibi vilescit omnis, considerans purum nihilum, defectus corporis, & animi ignorantiam, ingratitudinem, & inconstantiam propositorum. Memento homo, quia pulvis es, & in pulverem reverteris,
Omnes caro fœnum, & omnis Gloria ejus quasi flos agri. Isa. 40 v. 6.
II. REMEDIUM
CONTRA VANAM GLORIAM,
ET AMBITIONEM.
Homo non cupiat ab aliis magni æstimari, sua, si quæ bona habeat, non sibi propria, sed à DEO misericorditer data consideret. Quid autem habes, quod non accepisti! si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 1 ad Corinth. 4. v. 7.
Ergò Non nobis Domine, non nobis, sed Nomini tuo da gloriam. Psal. 113. v. 9. Omnen ergo laudem & gloriam, & honorem & æstimationem ab aliis acceptam, Deo, tanquam fonti, omni laude, & honore dignissimo offerat, maximè verò fugiat honores; nam honor sequitur fugientes, quantùm est ex se, ambientes verò fugit.
III. REMEDIUM
CONTRA AVARITIAM.
Ut consideret homo, & confidant DEO, qui asseres alit; Qui dat jumentis escam illorum, & pullis corvorum invocantibus Eum. Psal. 146. v. 9. Quærite primùm Regnum Dei, & justitiam Ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Matth. 6. v. 33.
Mortificet appetitum, & desideria habendi temporalia, quæ nunquàm explore possunt animum humanum.
Reflectat ad Evangelium, ubi Christus divitias spinas esse confirmat, quia cum difficultate acquiruntur, cum timore possidentur, & cum dolore amittuntur.
Sit solicitus, ut liberalitatem semper exerceat. Liberalis verò justa S. Thomam 2. 2. Quæst. 117. Art. I. est, quì bona temporalia alacriter in proximorum utilitatem, & honorem DEI elargitur.6
Studeat cælestes divitias, & æternos thesaurus per Eleemosynas, & alia opera charitatis sibi comparare.
IV. Remedium
Contra luxuriam.
Fugat conspectum, & familiaritatem, quæ ad libidinem inflammat; nam mulier est causa malorum viri, & vir mulieris, illósque invicem Dæmon inflammat.
Fugiat otium, pravas societates, lectiones de materia venerea, intemperantiam cibi & potûs, & tandem vestitum nimis delicantum.
Statim ab importunes Cogitationibus contra castitatem, animum ad alia objecta divertat; specialiter recogitando præsentiam DEI, & Angeli Custodis, meditetur flagellationem Christi, & illud; Momentaneum est, quod delectate, Æternum, quod cruciat.
Remedium præstantissimum est contra libidinem, frequens Sacramenti Pœnitentiæ, & Eucharistiæ usus; sicutì etiam multos jam juvit in tempore tentationis, illa devote Oratio: Per Sanctam Virginitatem & immaculatam Conceptionem tuam purissima Virgo Maria, emunda Cor & Carnem meam, in Nomine †, & Filii †, & Spiritus Sancti †, Amen.
Consideret privilegia mira, & dotes, castis animabus â DEO concessas, videlicet in vita Sapientiam, & Sanctitatem, in morte Solatia, post mortem incorruptionem, specialem laureolam, gloriam, & gaudia in Cœlo specialia.
V. Remedium
Contra Invidiam et Odium.
Cogitet, quàm inutilis sit Invidia; non enim exindè tua fiunt bona proximi, si illis ipse spolietur; fiunt autem tua, si de bonis illius læteris.
Laudet bonas qualitates sui proximi, doleat de malo proximi, cupiátque remedium afferre.
Deindè defectus aliorum benignè excuset, aut modestè dissimulet, & ab illorum oculis, qui nullum remedium afferre possunt, abscondat.
Charitati proximi studeat, quâ diligimus proximum propter Deum; Illum, quantum poteit, verbô, opera, & exemplô, & benefaciat amore Christi his, qui oderunt nos.
VI. Remedium
Contra Gulam.
Cogitet, quòd Christus dixerit: Attendite vobis, nè fortè graventur Corda vestra in crapula & ebrietate, & curis hujus vitæ, & superveniat in vos repentina dies illa. Luc 21. vers. 34.
Cogitet, gulam esse belluarum voluptatem, & breves ejus esse delectations, multáque exindè oriri mala.
Ante cibum & potum præmittat intentionem bonam; non enim comedit, nisì ut vivat, non verò vivit, ut comedat, & bibat.
Devitet Loca, & tempus ad ebrietatem invitantia, & ex quocunque esculento semper aliquid DEO offerat, vel Matri Ejus Beatissimæ Virgini Mariæ.
VII. Remedium
Contra Iram.
Cogitet, quòd injuriantes eum, plerùmque sint homines mali, adeóque non irascendum; sussicit enim testimonium Bonorum, & conscientiæ.
Cogitet, quòd ipse quoque sit causa aliis multarum molestiarum, multáque ab illo sustinere alii debeant; Alter alterius onera portate & sic adimplebitis legem Christi. ad Galatas 6. vers. 2.
Mortificent appetitum vindictæ, injuriam dissimulet, & vincat in bono malum.
Causas iræ tollat, nempè concupiscentiam, & proprium Judicium, mentem ab injuria avertat, cogitando, patienti non nocere injuriam, imò â DEO immitti in Remissionem paccatorum.
Iram in pectore accensam reprimat, & extinguat, linguam & manus comprimat.
Irasci hominis est, sed iram non perficere, Christiani.
Injurianti verba non solùm bona sed etiam beneficia referat, injuriarum obliviscatur exemplô Christi, qui pro suis Crucifixoribus oravit in cruce.
Ulcisci injuriam vis? de inimico benè loquere. Vis Amari? ama.
VIII. Remedium
Contra Acediam.
Cogitet, quàm breve sit tempus, ut operemur bonum; in hac quoque misera vita esse tempus emendi & merendi; finitis nundinis, clausâ Eleemosynarii januâ, spes omnis præcisa est, adeóque omni utendum occasione, cùm de omni momento, & verbo otioso sit reddenda exacta ratio.
Cogitet, Laborem momentaneum procurare Requiem æternam.
Recordetur Beneficiorum Dei sibi datorum; item pœnarum infligendarum, si talenta non multiplicârit.
Gaudeat, & exequatur, si sit occasion faciendi aliquas functiones Ecclesiasticas, deportandi Sacramentum publicè, comitandi Processiones, & alia Spiritualia exercitia, tali conatu, ac si foret opus ultimum.
IX. Remedium
Contra Judicia Temeraria.
Cogitet, unumquemque in semetipso Judicando satìs habere, quod agat; nam est S. Pauli doctrina, nosmetipsos, non alios, non judicare debere, dum dicit: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. I. ad Corinth. 11. vers. 31.
Numquàm obloquatur, sed potiùs gaudeat, & laudet, si occasio sit, & circumstantiæ id ferant, benè loquendi de proximo.
In aliena facta non inquirat, nisì ex officio debeat, auditis ab aliis firmam fidem non præbeat, sed intrà seipsum retineat, quia semper est meliùs, aliorum defectus ab eorum oculis, & auribus totaliter abscondere, qui non possunt remedium afferre.
Cogitet, quantùm Judicia temeraria Deo displiceant; siquidem unus alterius Judex non est, & sic judicans munus, & Officium Dei usurpat; qui expressè inhibet per Apostolum: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium. I ad Corinth. 4. vers. 5.
Tollat causas temerè judicandi, id est, tollat suspicions & dubia sinistra de proximo; nam sæpè decipimur, putantes, nos habere indicia sufficientia suspicandi, cùm tamen non habeamus; quia intention operantis nobis incerta est; ex quo fit, quòd opus ex genere suo mortale, ob varias circumstantias, v.g.7 ob motum primo primum, vel secundò – primum, vel ob ignorantiam præceptorum in agendo, & similium, â mortali excusari possit.
X. Remedium
Contra DeTractiones
Tollat radices detractionis, & causas, nempè Judicium temerarium, nam ex temerario Judicio nascitur inquietudo, proximi contemptus, sui ipsius complacentia, superbia, & alii plurimi perniciosi effectus.
Cogitet, quàm difficilis sit Restitutio famæ; sæpiùs meditetur illud S. Bernardi: Tam is qui detrahit, quàm qui detrahentem audit, diabolum in se habent, ille quidem in lingua, & hic in auribus. Fuge Detractores.
Caveat, ne ea, quæ occulta sunt, etiamsi vera forent, palàm & apertè proferat.
Caveat, ne bonum opus, in sinistram partem interpretetur.
Caveat, ne bonum, quod alteri inesse novit, neget, & malignè dissimulet, aut verbîs imminuat; nam omnibus his modis Deus gravissimè offenditur, detrahendo in re gravi.
Caveat, ne detrahat, jocos, & elegantias intermiscendo, v.g. Egregius est, sciolus, dico tamen &c. Item, Est puella proba & egregia, sed, impegit &c. hujusmodi nàmque pessimi sunt, quia firmam fidem faciunt apud audientes, Vae Talibus.
Deindè, si quis alium velit dicere esse malum, debet esse notorium, quòd præsenti tempore indulgeat vitiis; nam potest hodie justificatus esse, qui herì fuit peccator, & vitiosus.
Neque propter unicum actum potest dici quis ebriosus, incestuosus &c. nam tuus actus rem non denominat, nec denotat. Et nóne Sol semel stetit? Noë semel ebrius fuit? Loth incestum commisit? Petrus Apostolus semel fuit blasphemus? Non tamen sinè paccato dici potest, Apostolum blasphemum, Loth incestuosum, Noë ebriosum; nam si Tales dicerentur, debuissent malum habitum contraxisse.
Caveat, ne detractoribus facile aures det, sed, si commodè fieri potest, impediat detrahentem; si impediri nequeat ob rationabiles causas, Tunc (sicùt de Correctione fraternal tradunt Moralistæ) audiens blandô sermone efficiat, ut saltem alias virtutes & bona in medium proferat de illo, cui detractum fuit. Si neque hot fieri possit, vel discedat ab illa conversatione, vel discursum aliò divertat, vel si hoc fieri non possit, vultum tristem ostendat, & sic saltem minuet detractionem juxta illud. Proverb. 25 vers. 23. Ventus Aquilo dissipate pluvias, & facies tristis linguam detrahentem.