REnovamini Spiritu mentis vestræ, & induite novum hominem, qui secundùm Deum creates est in Justitia & Sanctitate veritatis. S. Paul. Ad Ephes. c.4.v.23.

Non in sermone est Regnum Dei, sed in virtute. 1. Cor. cap. 4. v. 20

Munit parùm locus si deest spiritus fervoris; nec diù stabit pax illa quæsita forinsecùs, sivacat â vero fundamento status cordis, hoc est, nisi steteris in me, permutare te poteris, sed non meliorare. Thom. â Kempus de Imitat. Christi, L.3.c.27. in fine.

PRIMA MEDITATIO

DE
CREATIONE HOMINIS.

LUMEN FIDEI

D
ominus ipse est Deus; ipse fecit nos, & non ipsi nos. Psal. 99. v. 3. Credo fide Divinâ & confiteor, me ex mera Misericordia Dei esse productum ex nihil, & mihi Deum dedisse id, quod sum; non quòd mê opus haberet; nam non nisì tot anni sunt ex quo in mundo esse cœpi, & ante quos in eo non eram. Ubinam eramus ô anima mea! ante illud tempus, nisì in nihilo? Dedit mihi benignissimus Creator animam rationale, immortalem, intellectu, memoriâ, & voluntate liberâ præditam, meriti & demeriti, damnationis & vitæ sempiternæ, perfectæque cum Divina Majestate unionis capacem; & corpus inter omnes creaturas corporals perfectissimum; & hoc ex sola sua gratia, sinè ullis meis meritis.

PROPOSITUM.

E
Rgo me humiliabo in omnibus occasionibus, ante- & post celebrationem Missæ præsertim, imò ad initium cujuscunque operis dicam: Ego velutì nihilum sum ante Te Domine; Item in tentationibus contra fidem, vanæ, gloriæ, propriæ excellentiæ, & æstimationis dicam: Ego veluti nihilum sum ante Te Domine: deindè tolerare volo injurias, & vilipensiones; nam quid superbis pulvis, & cinis? Eliciam fiduciam in Deum, recogitando, quòd Creator meus & Pater Omnipotens, & sapientissimus sit, & potest juvare me, ideò in tentationibus diffidentiæ, filiali fiduciâ recordabor sententiæ S. Pauli ad Galat. Cap. 4. vers. 6. Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii Sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater; id est, ùt interpretes explicant: Recurramus ad Deum, non tanquam servi ad Dominum, sed tanquàm servi ad Dominum, sed tanquàm filii ad Patrem charissimum, filiali affectu & amore.
Pater meus, & Mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Psal.26.v10.

CONCLUSIO.

Itaque tanti beneficii ero memor, hodie, & imposterùm; & gratias agam Deo maximas. Benedic anima mea Domino, & omnia quæ intrà me sunt, nomini sancto Ejus. Psal. 102. vers. 1.

Benedicamus Patrem & Filium, cum Sancto Spiritu.

O MARIA! Mater Creatoris, ora pro me.

SECUNDA MEDITA-

TIO DE FINE, OB QUEM

CONDITI SUMUS.

LUMEN FIDEI

F
Inis Creaturæ Rationalis est DEUS solus, juxta illud: universa propter semetipsum operates est Dominus. Proverb. 16. Vers. 4. In quem finem gratuite benignissimus Creator mihi elargitus est memoriam, intellectum, & voluntatem, cæterasque facultates omnes, & singulas, unice ut in ipsum credam per fidem, & ipsum in jugi recordatione, per memoriam, atque perspicaci cognitione per intellectum retineam; ut in ipsum sperem per spem Theologicam, & semper, & in omnibus laudem & diligam per charitatem Divinam, ejusque beneficia recolam, atque ejusdem mandatis obtemperem, per ejus gratiam, & meam voluntatem.

PROPOSITUM.

H
Odie ergo offeram me, & omnes sensus internos, & externos, speciatim ante Sacrificium Missæ, & quantum fieri potest, omni hora, renovando intentionem adorandi & amandi Deum meum, detestandi meam ingratitudinem, & ejiciendi omnes alias cogitations vanas, & ad statum meum non pertinentes, sicuti etiam affections mihi non convenientes.

Singillatim potentiam imaginativam coërcebo ab impertinentibus repræsentationibus, per bonas imaginationes & cogitationes, singulis horis Deum adorando, ut Creatorem, & ut ultimum finem meum ex corde amando, dicendo: Fecisti nos Domine ad Te, & inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te. S. August. L.1. Confess. Cap.1.

Item intellectum unice ad gloriam DEI applicando, in specie cum debita subjectione in rebus fidei; dicendo: Beati, qui non viderunt & crediderunt. Joan. 20. Vers. 29.

Ultimatim ipsam voluntatem meam in quibuscunque accidentibus, prosperis, & Adversis connitar conformare voluntati Divinæ,

Dicendo: Mi Amantissime Creator! Non mea voluntas sed Tua fiat. Luc. 22. v. 42.

CONCLUSIO.

I
Taque o DEUS meus & omnia! In Te credo propter Tuam infinitam veracitatem; in Te spero propter tuam infinitam bonitatem, & fidelitatem; Te amo solum, quia meus Deus es; Te adoro, quia meus Dominus & quidem supremus es; me Tibi totum offero, quia totus tuus sum ego. Salvum itaque me fac.
O Maria! Auxilium Christianorum, ora pro me.

MEDITATIO TER-

TIA DE DIVINIS BENE-
FICIIS.

LUMEN FIDEI.

D
Eus noster! Tua sunt omnia, & quæ de manu Tua accepimus, dedimus tibi. 1. Paralip. 29. v. 14. Revera Dei beneficia mihi indigno collate quoad constitutionem corporalem sunt maxima ac vere innumera; proinde a me singularissimæ sunt referendæ gratiæ liberalissimo Deo, largitori bonorum omnium, in specie pro sanitate corporis, ac incolumitate sensuum, quos ideo eidem datori consecrabo per mortificationem aliquam particularem.

D
Eindè dona animi tui per pende, quatenus etiam pro his crebriores, & frequentiores agas gratias; speciatim pro illuminatione intellectus, pro scientia, & prudentia; cum allii inter agrestes, & summa in rerum inscitia sint educati; quæ proinde non in vanitatem, au ut videar magnus coram hominibus, sed pro munere mei officii, ad gloriam Dei, & utilitatem proximi impendam.

Perpende peculiariter dona spiritualia, a pueritia notitiam Dei tibi traditam, deinde vocationem, atque dignitatem, & Excellentiam status tui, cujus dignitas sicut excellit reliquos, ita ad perfectionem summam obstringit, & majorem gratitudinem requirit a te.

PROPOSITUM.

I
N quem finem munificentissimo DEO cum omni posssibili devotione, & exacta observantia, quotidianum Missæ Sacrificium offeram,  vel audiam, & Sacramenta N.N. cum servore, & lubenti animo suscipiam, vel conferam, juxta S. Paulum, I. Cor. Cap. 9. Vers. 17. Si volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.Nam cui plus datum est, plus requiretur ab eo.

CONCLUSIO.

Quid retribuam Domino pro ominibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini invocabo. Psal. 115. Vers. 3.

Nota: per Calicem, non solum sacrificium, sed etiam tribulations intelligi.

Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus Ejus in ore meo. Psal. 33. Vers. 1.

Tuam admirare ingratitudinem; At, quid ego sum Domine, ut Tu mei memoriam habeas? Ah quanta mea indignitas! Beneficia Tua quodammodo pedibus proculcavi, gratias tuas inhonoravi, ita ut iis ad supremum tuæ bonitatis abusum & contemptum usus sim, & ingratitudinis meæ abyssum, abysso gratiæ tuæ, & misericordiæ ex adverso Objeci. Ah! Doleo, & detestor meam ingratitudinem, non sum dignus vocari filius tuus, sed propitious esto mihi peccatori.

O MARIA! Causa nostræ lætitiæ, ora pro nobis.

MEDITATIO QUARTA
DE PECCATIS.
LUMEN FIDEI.

Cui multum datum est, multum quæretur ab eo. Luc. 12. v. 48. Quò majora sunt dona & munera eò magìs crescit obligatio; consequenter eò major est etiam ingratitude, quæ tot, & tantis abutitur donis. Sed dona Dei erga hominem sunt infinita ità & militia hominis Deum offendentis erit infinita.

PROPOSITUM.

Multiplex proindè mihi hìc datur materia confusionis, humiliationis, & detestationis, a simul etiam majoris fiduciæ in Deum, ad quem speciatim hunc in finem quotidiè in exercitiis devotions humillimè recurram; præsertim manè protestando, quòd illâ die nullum velim admittere peccatum deliberatum; Ante Missæ Sacrificium autem detestabor omnia peccata mea, in quorum satisfactionem illudipsum misericordissimo Deo offeram, vel audiam. Item per diem, & vesperì renovabo eandem protestationem, & sinceram detestationem, præcipuè si aliquam peccandi occasionem prævidere potero, eandem pro viribus cavere proponam, vel si fugere non possim, saltem propositum non peccandi eliciam, sícque revocabo in memoriam obligations statûs & conditionis meæ.

Deindè horam mortis semper incertam, ne imparatus inveniar, recogitabo.

Quâ horâ non putatis, filius hominis veniet. Luc. 12. V. 40.

Deprecatio pro peccatis, est recedere ab injustitia. Ecclesiastici 35.l vers. 5.

Ne autem animum despondeam, crebriùs cum pœnitente Davide ad horas singulas exclamabo:

Miserere mei Deus, secundùm magnam misericordiam tuam! Vel

Cor mundum crea in me Deus; vel Præsentissime DEUS!

Tu scis, quia amo te.

Habe fiduciam, per merita Christi, obtinendi gratiam vocationis tuæ, & ut amicus Dei & servus fidelis Altissimi fias, cooperare eidem gratiæ Christi Salvatoris, & Redemptoris tui. Ipsa enim tua indignitas, miseria & paupertas pro fundamento tibi esse debent, petendi ab omnipotente Bono, quidquid tibi magìs necessarium est.

Non enim venit Christus curare sanos, sed peccatores infirmos, & salvare, quod perierat.

Ex Psal. 65 vers. 20. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, & misericordiam suam â me.

S. Augustinus: cùm videris â te non amotam deprecationem tuam, secures esto, quia non est amota Misericordia Ejus.

CONCLUSIO.

Non desistam ergo, sed incessanter petam â DEO, & molestus ero, cùm hæc importunitas gratissima & acceptissima sit Divinæ Bonitati, cui major molestia fieri non potest, quàm si desistam petere, ùt Achaz fecit, & dixit: non petam. Isaiæ 7. vers. 12.

Non ampliùs, non ampliùs, mediante Tuâ gratiâ, non ampliùs posthac me peccato tradam. Eheu! Nimìs quàm multum hoc hactenùs amavi! Jam verò summe ipsum detestor, Téque O mi Deus! amplector, Tibi O Pater misericordiæ! Volvo vivere, & Tibi mori.

O Maria! Consolatrix afflictorum & Refugium peccatorum, ora pro me.

MEDITATIO QUINTA
DE MORTE.
LUMEN FIDEI

Statutum est hominibus semel mori. Ad Hebræos 9. Vers. 27.

Fide, Ratione, & Quotidianâ constat experientiâ, nos morituros, sed ehëu! Nihil incertius! quando? ubi? improvisè, an expectatô mortis momentô, ex hoc corpore emigrare oportebit?

Felix, qui mortem, ùt ingressum vitæ melioris & laboris præmium amat.

PROPOSITUM.

Beati ergo mortui, qui in Domino moriuntur; opera enim illorum sequuntur illos; Apoc. 14. v. 13. Non verò sequuntur dignitates, non honores, non delitiæ, & voluptates; quæ proindè omnia non aliter accipienda sunt, nisì quatenùs ea solent moribundi æstimare; videlicèt tanquàm media ad finem ultimum conducentia, qui solus Deus est. Quod mihi sæpiùs per diem in memoriam revocabo, ad me dicendo: Memento more; speciatim quando erit occasion inter mundanas actiones, & societates conversandi, reflectendo, per mortem omnia finienda, & relinquenda esse, & qui mihi magìs addicti sunt in vita, me propter pallidum, horridum, luridum, deforme & putridum cadaver magìs fugere, & abhorrere post mortem, quàm amaverint in vita.

CONCLUSIO.

Itaque si tentatio pulset Cor de altioribus officiis, divitiis &c. pro remedio assumam mortis cogitationem, ubi omnia deferenda. Vanitas vanitatum, & omnia Vanitas! Ecclesiastis I. v. 2.

Demum missam quotidiè celebraturus, faciam intentionem sumendi, per modum Viatici, in ea Corpus Domini.

Rex tremendæ Majestatis, qui salvandos salvas gratìs, salva me fons pietatis.

O JESU! Gere curam mei finis.

O Maria! in hora mortis meæ suscipe me.

Mediatatio Sexta
DE JUDICIO.
Lumen Fidei

Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem Judicium. ad Hebræos 9. Vers. 27. Quod proinde tam est tremendum quam inevitabile, quando nimirum anima â corpore separata, debebit subire regorosissimum illud examen de omnibus & singulis cogitationibus, verbis, actionibus, omissionibus, & negligentiis, & quidem coram judice justissimo, qui etiam judicabit, juxta illud Psal. 74. Vers. 2. Cùm accepero tempus, Ego justitias judicabo.

PROPOSITUM.

Quapropter, cùm me perdere, & custodire possim, hìc me dijudicare volvo per confessionem præteritorum peccatorum, & per cautelam, & præcautionem futurorum, speciatim respectu illorum, quæ mihi sunt magìs periculosa. Singulariter verò attendam, ut ipsa munera, & exercitia pietatis statui meo convenientia semper cum debita intentione, attentione, & fervor faciam, non meam, sed Dei gloriam quærendo.

CONCLUSIO.

Ideò sæpiùs per diem ad Deum orabo, & ingeminabo cum Propheta: Ne inters in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu Tuo omnis vivens. Psal. 142. vers. 2.

In ipso Missæ sacrificio Deum meum ibi realiter præsentem deprecabor, & in satisfactionem omnium peccatorum & delictorum meorum, vitam passionem, & merita Christi mihi applicabo, & DEO offeram.

Recordare JESU pie, quòd sim causa tuæ viæ, ne me perdas illâ die.

Angus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

O MARIA! Mater misericordiæ, ora pro me.

MEDITATIO SEPTIMA
DE INFERNO.
LUMEN FIDEI.

Fide Divinâ certum est, dari Infernum, sive Ignem æternum, id est, ùt in Evangelio dicitur, Locum Tormentorum, Lucæ 16. v. 28. Ubi nullas requies, nulla consolatio, sed private omnis boni & sempiternus horror inhabitat.

PROPOSITUM.

Jam autem Natura dictat, & in hoc propriè consistit amor proprii, ut conservetur, id est, ut illi benè sit, & ut pro possibili â se removeat omnia impedimenta, & mala; cùm ergo pœna damni & sensûs sit summum, & æternum malum, utique, si rationabiliter procedure velim, hoc malum antè, & præ omnibus malis fugiendum mihi erit. Idcircò denuò statuo, omne peccatum mortale, quod est unica causa tanti mali, extremè divitare, & pro præteritis, pœnitentiæ dignos fructus facere; Speciatim in gravioribus Tentationibus mihi proponam illud certissimum effatum; Momentaneum, quod delectate, Æternum, quod cruciat.

Libera me Domine de morte æterna, in die illa tremenda.

CONCLUSION.

Descendamus ergò in infernum viventes, ne descendamus morientes S. Augustinus: Hìc ure, hìc seca, dummodò in æternum parcas. Hujus diei Missæ Sacrificium applicabo pro evitando tanto malo, & Die Matrem, ùt Refugium peccatorum invocabo singulis horis.

O MARIA! Refugium peccatorum, tuo Filio nos reconcilia.

O JESU! Per crucem tuam, & vulnera, Te rogo, libera me â pœnis inferni.

Mediatatio octava
DE CÆLO, ET CÆLESTI GLORIA.
Lumen Fidei.

Fide Divinâ certum est, esse Cœlum, nimirùm, Locum talem, in quo nullus defectus, sed omnis felicitates abundantia invenitur, juxta illud Matthæi 25. v. 46. Ibunt justi in vitam æternam.

Sufficit dicere, quòd sit illud gaudium ab ipso omnipotente DEO, suis fidelibus servis, & amicis liberalissimè præparatum in cœlesti Gloria, & beatitudine. Reverà, merces tua O DEUS! magna nimìs, & beati, qui habitant in Domo tua Domine.

PROPOSITUM.

Infallibilis ista veritas, quòd sit beatitude æterna, jure meritò in adversis summon mihi solatio deberet esse; momentaneum siquidem est, quod hìc cruciat, æternum, quod ibi delectate. Ideò non sunt condignæ passions hujus temporis, ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Ad Romanos 8. v. 18.

Suprà hoc ipsum me in quibuscunque tentationibus, & adversitatibus reflectam, méque ipsum stimulabo, & majorem semper concipiam spem, & ferventius desiderium ad cælestem gloriam, dicendo: Memor fui DEI, & delectatus sum; Specialiter ad vocatíonem & disciplinam Ecclesiasticam in me, & in aliis promovendam, me excitabo, præcipuè in functionibus sacris, in Missæ sacrificio, ubi Sacerdos mediatorem agit inter Deum & hominem; hinc cælestem potiùs, quàm humanam conabor induere personam, utpotè ipsum Christum repræsentans.

Ex hac ipsa consideration, transitoria omnia, dignitates, delitias, & divitias, proùt merentur, parvipendam, tanquàm vana & inutilia.

Conclusio.

Cùm Christus dicat Joan. 14. vers. 2. In Domo Patris mei mansions multæ sunt; hinc ad illas semper tendam recogitans, quod sim tantùm peregrinus in hoc mundo, idcircò sæpiùs aspirabo cum Propheta:

Quàm dilecta Tabernacula tua Domine virtutum, concupiscit, & deficit Anima mea in atria Domini. Psal. 83. v. 1.

Non habemus hìc manentem Civitatem, sed futuram inquirimus. ad Hebræ. 13 vers. 14.

Incola ego sum in terra; quàm sordet mihi terra, si cælum aspicio.

Gloria Patri, & Filio & Spiritui Sancto, sicut erat in principio, & nunc, & semper, & in sæcula sæculorum, Amem.

Credo videre Bona Domini in terra viventium, Psal. 26. vers. 13.

Exercitium in
Ariditate meditationis.

Cùm tempore ad orationem destinatô ità aridus es, ut meditari & orare non possis, aliquod ex sequentibus exercitiis assumes, in quo immoraberis, donec consueta meditationis hora elabatur.

Primò: Percurre breviter præcepta Dei, & Ecclesiæ, & discute, quomodò singula observaveris; tum veniam pete, & propone emendationem. Eodem modo discurres per septem vitia capitalia, sensus corporis, potentias animæ, & status, seu officii particulares obligations.

Secundò: Recita aliquam orationem vocalem attende, immorando in singulis verbis, do nec aliquis pius affectus tibi occurrat.

Tertiò: Vitam Christi in certa spatial & loca divide, & ea mente percurre, additô in singulis erga propositum mysterium aliquôt piô affectu. Loca autem poterunt esse: Nazareth, ubi conceptus; Bethleem, ubi natus: Ægyptus, iterùm Nazareth, desertum, Galilæa, & Judæa, ubi prædicavit; Cænaculum, hortus, & cætera passionis loca, sepulchrum, Limbus, iterum Terra & Cælum.

Quartò: Spiritualis mendicationis exercitium perage, ad hoc excitabis mentis torporem, considerando, quam miser sis & miserabilis, nudus & cæcus, & expergabis te â peccatis per compunctionem; tum ascendes Sanctorum habitacula per devotam contemplationem, & captabis benevolentiam, eos reverenter salutando; téque profundè humiliando, dein expones miseriam tuam, quia reus es, & infirmus, omni vitiô plenus, omni virtute destitutus, passionibus subjectus.

Tandem exprimes id, quod petis tibi utile & necessarium esse, ac ab eis duntaxàt sperandum; Pietatem eorum nulli unquàm negatam, sed semper solitam omnibus miserere; Te gratum, & memorem semper futurum; denuò eos obsecrans per Dei misericordiam, & cætera attributa, per Christi mysteria, & pietatem eis exhibitam; per eorum charitatem, & viscera pietatis.

Ages quoque gratias Sanctis, quod crebriùs antè, tibi succurere & consolationem immittere dignati fuerint.

Postremò offeres DEO, hoc exercitium in unione operum Christi, petens ab Eo, quæ a Sanctis postulasti.

Quintò: Descende in centrum Terræ, percurre sinus ejus, infernum, Limbum, Purgatorium, vide, quid ibi agatur, timorem concipe, & horrorem de peccatis, & statue, ab eis abstinere.


Retro | Procede
| INDEX GENERALIS |